Lacus
E Vicipaedia
Lacus (-us, m.) est magnum corpus aquae, plerumque dulcis, circumdatum terris. Cui saepissime tamen flumen affert aquam et alterum effert ad mare. Lacus altissimus in orbe terrarum est lacus Baical, in Siberia. Lacus et stagnum differunt altitudine et non quod sint in natura aut artificiosi (Puta esse lacus artificiosos saeptis creatos).
Maximi lacus qui non effluunt ad mare vocantur maria interna, tamquam mare Caspianum, sed regula incerta est quoniam homines loquuntur de Mari Mortuo vel Magno lacu Salis. In evangelio, lacus Tiberiadae vocatur mare.
[recensere] Index laci
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |