Flavius Claudius Iulianus
E Vicipaedia
Flavius Claudius Iulianus cognomine Apostata Augustus atque imperator Imperii Romani erat ab anno 361 usque ad annum 363.
Iulianus natus est anno 331, filius Iulii Constantii fratris Augusti Constantini cognominati.
Educatus est ab Eusebio episcopo Nicomediano, deinde Constantinopolitano.
Constantius alter eius nominis imperator Iulianum Caesarem fecit anno 355.
Alamannis Francisque debellatis Galliaque pacata Iulianus Caesar, cum Februario 360 a militibus suis Lutetia in urbe Augustus declaratus Constantio Augusto fratri suo patrueli obviam profectus esset, eo denique in Cilicia mortuo duos tantum annos regnavit. Qui cum auctoritatem deorum veterum restituendam esse ratus, quae beneficia sacerdotibus Christi ex edicto Mediolanensi essent concessa, omnia sustulisset, a rerum scriptoribus Christianis Apostata cognominatus est. Quae cum ita essent, eruditissimus imperator, qui sapientiae Platonis tantam dedit operam, ut inter scriptores illius aetatis philosophosque maximos numeretur, cum apud doctiores in civitatibus Graecis homines et quidem cultores antiquae pietatis nobiles auctoritate floreret, milites populumque alienavit.
Postremo bello Persis illato cum gloriae Alexandri aemulus Ctesiphontem urbem Persarum frustra obsedisset, in proelio mortem obiit. Quam ob rem in extremis illud vicisti exclamavisse Galilaee traditur a Theodoreto rerum gestarum scriptore in historiae ecclesiasticae libro tertio capite vicesimo quinto.
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Flavius Claudius Iulianus spectant. |