Alexander Magnus
E Vicipaedia
Alexander (Graece Ἀλέξανδρος; natus 356 a.C.n.; mortuus 323), filius Philippi, fuit patre mortuo rex Macedonum (quorum seriei fuit Alexander III). Imperium Persarum (Anatoliam, Syriam, Aegyptum, Mesopotamiam, Persidem, Bactriam comprehendens) subegit; causa valoris necnon fortunae cognominatus est a Graecis ὁ μέγας Ἀλέξανδρος,[1] a Romanis Magnus Alexander.[2] Hoc imperium post Alexandri mortem a successoribus divisum est in regna vel quattuor vel plura, et illo tempore Hellenismus per omnem fere regionem Medii Orientis diffunditus est.
Index |
[recensere] Iuventus
Alexander, natus anno 356 a.C.n. (et secundum Macedones die sexto mensis Loüs eius anni),[3] fuit filius maior natu Philippi, iam regis Macedonum, uxorisque eius Olympiae Molossae. Paedagogos habuit iam iuvenis Leonidam cognatum Olympiae et Lysimachum Acarnanem, annum autem tredecimum agens magistrum studiorum Aristotelem et "academiam" in oppido Mieza Emathiae institutam. Hic philosophiae, medicinae, litteris Graecis studuit, Iliadem artis militaris enchiridion esse opinans.[4] Eo tempore Bucephalam equum Thessalicum, Philippo offertum, Alexander ipse domuisse dicitur et usque ad mortem retinuisse.[5]
Anno 340 Philippo contra Byzantios bellum gerente, Alexander, securitatem regni Macedoniae in loco patris tuens, Maedos debellavit coloniamque ibi imposuit nomine Alexandrupolim.[6] Post duos annos cum patre contra Graecos apud Chaeroneam pugnavit et ipse primus aciem inimicorum rupit; ibi "Alexandri robur", cuius umbra eo die principi grata fuit, peregrinatoribus saeculo II p.C.n. indicatus est.[7]
Philippo anno 337 Cleopatram in matrimonium ducente, Attalus nymphae cognatus vota praetulit "Nunc quidem legitimi reges, non nothi, nascentur!"[8] Alexandrum causa matris necnon sui ipsius incensum obiurgationesque proferentem Philippus nudo gladio minatus est. Olympias in Epirum refugit, Alexander in Illyriam,[9] unde patre suadente sine mora reditus est. Mox autem filiam Pixodari Cari Aridaeo Alexandri fratre iuniore natu ut uxorem proposita, Alexander ipse, urgentibus Harpalo, Nearcho, Erigyio, Ptolemaeo amicis suis, eam ducere voluit; sed Philippus tale matrimonium vetavit. Pixodarus inconstantiam Macedonum vituperans amicitiam Philippi reiecit, qui valde iratus amicos Alexandri in exsilium misit.[10] Proximo anno Philippus a Pausania necatus est,[11] multis Olympiam inculpantibus, nonnullis Alexandrum ipsum.[12]
[recensere] Regnum
Alexander enim, annum vigesimum agens, regnum accepit. Pausania statim trucidato, rex Heromenem et Arrabaeum ut coniurationis Pausaniae conscios sine quaestione supplicio mortis damnavit;[13] fratrem ex alia matre Caranum consobrinumque Amyntam interemit;[14] Attalum, pro Philippo in Asia bellantem, interfici iussit.[15] Olympias eodem tempore Cleopatram, Philippi viduam, filiamque eius infantem crudeliter necavit, Alexandro vel nolente vel adnuente.[16]
Alexander primis annis regni multas civitatum seditiones sedavit ac Thraces,Triballos;Illyrios domuit. Graecis igitur haud infensus erat; Graeci autem libertatis avidiores erant, quam regis amicitiae. Cum igitur ille, in Asiam profecturus, contra Triballos pugnaret, Athenienses Thebanis et Lacedaemoniis coniucti arma resumpserunt. Alexander maxima celeritate in Graeciam properat, Thebas funditus evertit, excepta una Pindari poetae domo, Atheniensibus veniam concedit, et Graeciam Antipatro uni ex amicis regendam committit.
Tum Alexander homo astutus et honorum cupidus, ruinam Darei imperii paravit. Anno 333 a.C.n. Alexandrum vere ineunte Gordio profectum Darius rex Persarum ingenti exercitu conscripto, cui praeerat ipse, in planitie sub montibus Ciliciensibus sita exspectavit. Tamen hoste non invento alter alterum praeteriit, ut ad Issum conversa tandem acie dimicandum esset. Spatium autem montibus et mari intermissum angustius erat, quam ut rex regum multitudine uti posset. Cuius cornu dextero ad ripam maris, laevo ad montes imos collocato, Alexander, qui Parmenionem ducem a sinistra parte ad ripam consistere iusserat, cum fortissimo quoque equitum a latere dextro impetus faciendi consilium cepit. Itaque paulo post meridiem proelio a Macedone commisso, cum Parmenion impetus equitum Persarum vix sustineret, Alexander laevo hostium latere profligato mediam aciem a tergo aggressus est. Quin recta Darium petivit ipsum, qui hasta iam se feriri posse veritus equo concitato evolavit.
[recensere] Indoles et familia
Discipulus summi philosophi Aristotelis, Alexander litterarum et artium studio semper fuit deditus: Homeri libros etiam in Asia legebat et in arca ex auro servabat.Sacra deorum templa frequenter visitabat deorumque auxilium hostiis magnaque copia talentum aurerorum expetebat. Divitias saepe neglexit. Alexander virtute et vitiis Philippum patre superavit.
...
[recensere] Fama
Postquam Asia subacta terrarum orbem victoriis et fama sui nominis implevit, Alexander est mortuus Babylone die 10 Iunii 323. Tum diadochi eius imperium dividerunt et Regna Diadochorum condiderunt.
[recensere] Fontes rerum gestarum Alexandri
[recensere] Narrationes a coaevalibus conscriptae
- Callisthenes, Historia
- Ptolemaeus rex, Commentaria
- Aristobulus, Vita Alexandri
- Cleitarchus, Vita Alexandri
- Onesicritus, Vita Alexandri
[recensere] Narrationes hodie servatae
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica libri 16-17
- Quintus Curtius Rufus, Historiae
- Plutarchus, Vitae parallelae "Alexander et Iulius Caesar"
- Plutarchus, Moralia "De fortuna Alexandri"
- Arrianus, Anabasis Alexandri
- Iustinus, Epitoma Historiarum Philippicarum Pompei Trogi
- Vita mythistorica Alexandri Callistheni falso tributum
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ Plutarchus, "Vita Pyrrhi" 19.2.
- ↑ Livius, Ab Urbe condita 42.51, 45.7; magnus ille Alexander, Cicero, Pro Archia 24.2.
- ↑ Secundum Athenienses die sexto mensis Hecatombaeonis (Plutarchus, "Alexander" 2-3). Hunc diem possumus ad 20 Iulii 356 a.C.n. referre.
- ↑ Plutarchus, "Alexander" 5, 8.
- ↑ Plutarchus, "Alexander" 6; A. R. Anderson, "Bucephalas and his legend" in American Journal of Philology vol. 51 (1930) pp. 1-21.
- ↑ Plutarchus, "Alexander" 9; Isocrates, Epistulae 4; Stephanus Byzantinus s.v. Ἀλεξάνδρειαι.
- ↑ Diodorus 16.86; Plutarchus, "Alexander" 9.
- ↑ Satyrus, "Vita Philippi" ab Athenaeo, Deipnosophistae 557b citata.
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 557d-e, 560c; Plutarchus, "Alexander" 10; Iustinus 9.5.9. Secundum Arrianum (Anabasis Alexandri 3.6.5) nomen nymphae fuit Eurydice.
- ↑ Plutarchus, "Alexander" 10;
- ↑ Diodorus 16.91-94; Iustinus 9.6-8; Aristoteles, Politica 1311b2; Papyrus Oxyrynchi 1798.
- ↑ Plutarchus, "Alexander" 10; Arrianus, Anabasis Alexandri 3.6.5; E. Badian, "The Death of Philip II" in Phoenix vol. 17 (1963) p. 244 ff.
- ↑ Arrianus, Anabasis Alexandri 1.25.1; Iustinus 11.2.1, 12.6.14.
- ↑ Quintus Curtius 6.9.17; Iustinus 11.2.3, 12.6.14.
- ↑ Diodorus 17.2.3-6, 17.5.1; Plutarchus, "Demosthenes" 23.2.
- ↑ Pausanias, Graeciae descriptio 8.7.7; Plutarchus, "Alexander" 10; Iustinus 9.7.12, 12.6.14.
[recensere] Nexus externi
- Hofmann. Lexicon Universale: "Alexander III. cognomentô Magnus"
- Paginae de Alexandro apud Lysimachos.com
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Magnum spectant. |
[recensere] Bibliographia
- Peter Green, Alexander of Macedon, 356-323 B.C.: a historical biography. Berkeley: University of California Press, 1992. ISBN 0-520-07166-2