Oriens Medius
E Vicipaedia
Oriens Medius est regio politica et culturae in Africa boreali et Asia Minore sine finibus claris. Aliae nationes alias fines eius regionis definiunt. Haec regio est "oriens" respectu Europaeorum Americanorumque.
Ex Oriente Medio, tres religiones mundi maximi momenti, Christiana, Islamica, et Iudaica partae sunt. Non est index perfectus vel plenus, sed stylo Anglico et plurium aliarum nationum nationes quae feruntur partem esse Orientis Medii sunt Aegyptus, Arabia Saudiana, Baharina, Cuvaitum, Iemenia, Irania, Iracia, Israel, Iordania, Libanus, Omania, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, Quataria, Syria, et Turcia. Nonnumquam, sed minus saepe hodie, Aethiopia, Algeria, Libya, et Tunisia etiam feruntur in Orienti Medio esse.
Germani autem illam regionem orientem medium vocant, vel vocaverunt si nunc exemplum Anglicum sequuntur, quae terras Bangladesham, Butaniam, Indiam, Insulas Maledivas, Nepaliam, Pakistaniam, Tabrobanem complectitur. Nonnumquam etiam Iraniam huic regioni adnumerant.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |