Leivus Erici filius
E Vicipaedia
Leivus Erici filius (vel Eiriki) sive Leifus Erissonius (Tabula Vinilandana), Lingua Islandica Antiqua Leifr Eiríksson, natus circa 970 in Islandia, mortuus circa 1020, erat Vikingus, filius Erici Rufi filii Thorvaldi Asvaldi filii latronis Norvegici. Mater erat Thjodhilda. Pater Ericus duas colonias Nordicas—Occidentalem et Orientalem—in Groenlandia condiderat, quibus nomina dederat.
Diversans in Norvegia, Leivus Christianus factus est, ut multi Nortmani illius temporis. In Groenlandiam regressus, navem mercatoriam Bjarnii Herjulvi filii emit et profectus est ad terram illam explorandam quam invenerat Bjarnius.
Secundum Historiam Grænlandorum, Leivus profectus est anno circiter 1000 ut iter Bjarnii retrorsum resequeretur. Regio prima cui obviam venit erat lapidibus planis (Islandice hellur) repleta, unde eam Hellulandiam (terram saxeae planitiei) appellavit, quae verisimiliter est hodierna Baffinia. Dein obiit terram planam et silvestrem, litoribus harenosis, quam nominavit Marklandiam (terra sylvae), quamque docti credunt fuisse Terram Laboratoriam. Terra postea inventa, Leivus cum viris suis appullit et domicilia exstruxerunt. Terram amoenam esse duxerunt, copia salmonum in flumine, tempestate mitti, et hieme pruinae modicae herbae virentis. Ibi hiemaverunt. Historiae ferunt unum ex viris Leivi, Tyrkerum nomine, Germanum forte, vites invenisse, unde Leivus terram "Vinlandiam" appellavit. Causa hostilium indiginum, quos "Skraelingos" dicebant, coacti sunt Leivus et sui domum redire. Reveniens, Leivus Naufractum Nordicum servavit, unde meruit agnomen "Leivus Fortunatus" (Leifr hinn heppni).
Disputatur ubi prorsus sita sit Leivi Vinlandia sita. Multi credunt coloniam Nordicam apud Ansam Pratensem fuisse vicum Leivi, sed nonnulli contra eum ponendum esse loco magis australi argumentantur, eo quod vites non gignuntur in insula Terra Nova (tales aiunt nomen "Vinlandiam" non ad "vinum" spectare, sed ad verbum antiquum et Islandicum vin quod idem valet ac "pratum.")
Historia autem Erici Rufi narrat Leivum continentem Americanam in Groenlandiam a Norvegia anno fere 1000 redeuntem invenisse, non autem eum conatum esse coloniam condere. Hodie autem Graenlandorum habetur esse historia magis credibilis.
Duos fratres Leivo esse novimus, nempe Thorvaldus Erici filius et Thorsteinus Erici filius, unam sororem, Freydisa Erici filia nomine, uxorem duxisse Thorgunnam, unumque filium gignisse, nomine Thorkel Leivi filius.
[recensere] Bibliographia
Figurae Latinae nominum ex hoc libro sumpsi:
- Rafn, Antiquitates Americanae sive Scriptores Septentrionales rerum Ante-Columbianarum in America, Hafniae, 1837
[recensere] Fontes
Hi fontes Latini ad Leivum spectant:
- 1837, C. C. Rafn Antiquitates Americanae
- Incerti anni, incerti auctoris Tabula Vinilandana