Democratia
E Vicipaedia
Democratia (-ae, fem., Graece:δημοκρατία ex verbis δήμος demos, id est populus, et κρατία kratia, imperium; ergo imperium populi) est modus rem publicam regendi. Hoc est principium democratiae: "Quod omnes tangit, ab omnibus comprobetur" .
Benedictus de Spinoza definivit in Tractatu Politico: "XVII. Hoc jus, quod multitudinis potentia definitur, Imperium appellari solet. Atque hoc is absolute tenet, qui curam Reipublicae ex communi consensu habet, nempe jura statuendi, interpretandi, et abolendi, urbes muniendi, de bello, et pace decernendi, etc. Quod si haec cura ad Concilium pertineat, quod ex communi multitudine componitur, tum Imperium Democratia appellatur, si autem ex quibusdam tantum selectis, Aristocratia, et si denique Reipublicae cura, et consequenter imperium penes unum sit, tum Monarchia appellatur."
[recensere] Rerum publicarum formae secundum Polybium
Numerus regnantium | bonum commune | commodum proprium |
unus | monarchia | tyrannis |
nonnulli | aristocratia | oligarchia |
omnes | democratia | ochlocratia |
[recensere] Vide etiam
Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes! |