Augustinus
E Vicipaedia
Sanctus Augustinus | |
---|---|
|
|
Episcopus et Doctor Ecclesiae Catholicae | |
Natus | 13 Novembris 354, Tagaste (Algeria) |
Mortuus | 28 Augusti 430, Hippo Regius |
Dies festae | 28 Augusti (Occ.) 15 Iunii (Ori.) |
Attributa | puer; turtur; graphium; concha |
Patronus | braciatores, typographi, lippus, theologi |
Index Sanctorum |
Augustinus, vel Sanctus Augustinus, Doctor Ecclesiae et episcopus Hipponensis, natus est Aurelius Augustinus anno 354, filius Monicae (deinde Sanctae Monicae). Obiit 28 Augusti 430.
Augustinus multa opera de philosophia et theologia scripsit. Opera Augustini affecerunt Ecclesiam Christianam et multos alteros Christianos. Philosophia et theologica Augustini hodie magni momenti manent. Sero, id est ineunte aevo medio, et plane errando nomen Aurelii ei imposuerunt.
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.
Aurelius Augustinus, Tagastae natus anno 354, fuit filius magistratus imperii Romani. Is docuit artem dicendi primum Carthagine, deinde Mediolani, ubi cognovit Ambrosium episcopum. Ambrosius Augustinum convertit ad Christianam religionem anno 391. Ab Africa in Italiam reditus, tempus consumpsit in doctrinae studiis, et scripsit praeclaras libros de doctrina Christiana. Ex iis, memoranda sunt “Confessiones” (circiter anno 400 scriptae) et “De civitate Dei” (scriptus circiter anno 420). “Confessiones” est opus in qua Augustinus vitae suae narrat et cogitat de suo itinere animi, usque ad conversionem. Is prudentissimus fuit in descriptione animi ingeniique, atque factus est exemplum ad imitandum. Nam complures scriptores subsequentes eum exemplum delegerunt (ut Franciscus Petrarca). Etiam “De civitate Dei” est maxime gravis, quia primus liber de theologia Christiana fuit. Augustinus statuit id scribere defendendi religionem Christianam a paganorum iniuriis causa. In priore parte, Augustinus fefellit paganam doctrinam; in parte secunda exponit religionem christianam. Mortuus est Ipponae anno 430. Is factus est sanctus a Romana Ecclesia.
[recensere] Opera
Opera sua sunt, inter alia permulta:
- Contra Academicos (386),
- De immortalitate animae (387),
- De musica (388),
- De magistro (389),
- De libero arbitrio (388-395),
- Contra Manichaeos de duabus animabus (392),
- De doctrina Christiana libri IV (396/97),
- Confessiones (397-401),
- De trinitate libri XV (399-419),
- De civitate Dei (413-426),
- et Retractiones (428).
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
Vicicitatio habet citationes quae ad Augustinus spectant. |
Vicifons opus nominatum Augustinus habet. |
- Opera omnia (Latine)
- Papae Benedicti XVI lectiones de Augustino inter audientias generales
- die 9 Ianuarii 2008 (Italice) et aliis sermonibus.
- die 16 Ianuarii 2008 (Italice) et aliis sermonibus.
- die 30 Ianuarii 2008 (Italice) et aliis sermonibus.
- die 20 Februarii 2008 (Italice) et aliis sermonibus.
- die 27 Februarii 2008 (Italice) et aliis sermonibus.
Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes! |