Homo (genus)
E Vicipaedia
Homo |
||||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Taxonomia | ||||||||||||||||
|
||||||||||||||||
Nomen binomine | ||||||||||||||||
Homo Linnaeus, 1758 |
||||||||||||||||
Species | ||||||||||||||||
Homo est genus ex Hominidis familia quod homines recentes et cognatos propinquos continet. Genus inter 1.5 et 2.5 decies centena milia annos habere aestimatur. Omnes species praeter Hominem sapientem sunt mortuae. Homo neanderthalensis, habitus more maiorum esse cognatus vivus proximus, abhinc 30,000 annos emortuus est, sed testimonium recens Hominem floresiensem abhinc 12,000 annos vixisse subiecit.
[recensere] Species
- Homo habilis
- Homo rudolfensis
- Homo ergaster
- Homo erectus
- Homo floresiensis
- Homo antecessor
- Homo heidelbergensis
- Homo neanderthalensis
- Homo rhodesiensis
- Homo cepranensis
- Homo georgicus
- Homo sapiens idaltu
- Homo sapiens
H. heidelbergensis et H. neanderthalensis inter se cognati prope sunt et esse subspecies Hominis sapientis habiti sunt, sed explicatio acidi deoxyribonucleinici mitochondrii ex H. neanderthalensis fossilis dissimilitudinem esse magnam satis species separatas haberi indicit. H. rhodesiensis et H. cepranensis etiam sunt amplius inter se cognati quam speciebus aliis.