Alcoranum
E Vicipaedia
Alcorānum[1] (Arabice: [القرآن [الكريم al-qurʾān[u l-karīm]) est sacer Religionis Islamicae liber.
Vocabulum Arabicum plus minusve significat 'scripturam'. Musulmani id Dei verbum esse credunt, Gabriele Archangelo Machometo tradente. In Alcorano sunt 114 capitula, surae sive suratae dicta.
Et Arabice nomen est recte Al Qur`ān 'legendus', Arabica nam radix verbalis est q-r-ʾ '(librum) legere'.
Creditur Alcoranum semper in caelo exstitisse priusquam hominibus missum est.
[recensere] Praefatio Alcorani
Praefatio Alcorani magnum momentum magnamque famam habet. Guillelmus Tripolitanus ita Latine redidit:
- In nomine Dei misericordis et miseratoris. Laus Deo Domino mundanorum misericordi et miseratori, regi in die iudicii. Te colimus, in te confidimus. Offer nos strate vie directe, strate per gratiam date illis, super quos non est ira Dei, neque errant. (Notitia de Machometo 7:1–5)
[recensere] Professio Fidei
- "Non est deus nisi Allah et Machometus est nuntius eius" (De Statu Sarracenorum 8:19). Arabice hic textus nominatus est Sahada.
[recensere] Notae
Haec stipula ad religionem vel ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |