E Vicipaedia
Machometus
Meccae, in libro manuscripto operis Arabici
al-Āthār al-bāqiya (auctore Abū Rayhān al-Bīrūnī
saeculi decimi) pictus
Machometus, sive Muħammad, seu Mahumetus, seu Mahometus, seu Macometus, seu Mahometes, (-is, masc.)[1] et multa alia nomina (Arabice: محمد), fuit religionis Islamicae conditor, quem Musulmani credunt ultimum Dei nuntium fuisse, cui traditum est Alcoranum, Gabriele Archangelo ei logum Dei nuntiante. Natus est Meccae anno fere 570, et mortuus Medinae, in Arabia occidentali, 8 Iunii 632. Machometus fuit Abdullachi et Aminae filius, cui fuerunt nonnulli liberi, inter quos Fatima Zahra filia.
Machometus et sui, anno 622, cum vexatio contra eos valde auxisset, e Mecca exiverunt et Medinam fugerunt. Medinam cum advenissent, multi Machometum secuti sunt. Ista fuga, quae Hegira appellatur, est initium Islamici calendarii. Anni subsequentes ex anno 622 numerantur et anni Hegirae vocantur. Ergo annus 631, exempli gratia, est Annus Hegirae decimus (saepe scriptus "10 AH") in Islamico calendario.