Mecca
E Vicipaedia
مكة المكرمة MECCA | |
---|---|
Notatiae elementi | |
Natio: | Arabia Saudiana |
Provincia: | Provincia Meccae |
Ambitus: | ?km² |
Populatio: | 1,294,168 (fine A.D. 2004) |
Circulus temporalis | UTC +3 |
Lingua: | |
Coordinates: | 21°29' Sept.
39°35' Orj. |
Mecca, sive Makkah (Arabice: مكة المكرمة) urbs in Arabia Saudiana est, caput provinciae Meccae. Caput urbsque sanctissima etiam est religionis Islamicae, et si possint, omnibus musulmanis Meccam eundum est. Anglice, saepe iam, verbum Mecca sonat locum ubi multitudo congregat, vel etiam aleatorium. Idcirco administratio Arabiae Saudianae mutavit nomen urbis in anno 1986.
Peregrinatio Meccam, a musulmanis videtur quaedam columnarum quinque religionis Islamicae esse. Nuper, fortasse vicies, tricies centena millia in Medaba congregaverunt, in mense Islamico "Dhu'l Hijjah". Pauci eorum, qui non musulmani sunt, viderunt ritus peregrinationis, quod non possunt ingredi in urbem Meccae.
Necesse est omnibus musulmanis quinquies per diem orare, et eis Meccam adversis precandum est. Pars precum Arabice appellatur qiblah. Musulmanis, Templum Divinum (Arabice, al-Masjid al-Haram), locus sanctissimus est in orbe terrae.