Aesopus
E Vicipaedia
Aesopus fuit clarus fabularum scriptor qui in VII vel VI saeculo a.C.n. vixit. Nos cognoscimus paucas res de illo; fortasse is natus est in Phrygia. Cicero dixit eum humilibus parentibus et loco ignobili natum esse. Antea is erat servus, deinde in libertate vindicatus est.
Fabulae suae saepe narrant de animalium vita (sed etiam de hominibus, de plantis et de deis), sed is vult homines et humanam vitam significare, igitur fabulae sunt breves et ad earum finem praeceptum est.
Sunt quadragenta scriptiones Aesopi fabularum quae ad nos traditae sunt.
Aemuli Aesopi fabularum fuerunt Phaedrus, Ciceronis magister, et Ioannes de la Fontaine, scriptor Francogallicus saeculi XVII).
Isti sunt aliquot tituli in lingua Graeca Aesopi fabularum:
Ἄνϑρωπος καὶ κύων (Homo et canis); Ἵππος καὶ βοῦς καὶ κύων καὶ ἄνϑρωπος (Equus et bos et canis et homo); Λύκος καὶ ἀρνίον (Lupus et agnus).
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aesopus spectant. |