Vicipaedia Latina
E Vicipaedia
Vicipaedia Latina est encyclopaedia generis wiki vocati et editio Wikipediae Latine scripta, itaque pars Wikimediae Societatis. Habet adhuc plus quam 20 000 paginas et paene 3 000 usores.[1] Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.
Secundum legem a Collegio linguis permittendis (Anglice: Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, novas Wikipedias constituere non iam conceditur nisi linguis exaratae sunt, quibus numerus sufficiens hominum loquantur idque a pueris, quod Wikipediae propositum soli scientiae propagandae servire aiunt, non linguis servandis. Hac causa parum prudenti interposita Wikipediam altera lingua classica, scilicet Graeca antiqua, scriptam recusaverunt. Verumtamen haec Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis ante lucem aspexerit, ista lege non comprehenditur.
Index |
[recensere] Quid sibi velit Vicipaedia Latina
Vicipaedia est opus commune, quo encyclopaedia libera interretialis creetur. Agit Vicipaedia non solum neque imprimis de rebus antiquis, verum de cunctis rebus encyclopaedicis. A ceteris generis wiki operibus eo tantum differt quod prorsus lingua utitur Latina.
Multi sunt qui, cum primum Vicipaediae limina intrant, magnopere mirentur tantas operas nostris diebus esse collatas in linguam qua, cum nemo sit diu qui tamquam patrio sermone loquatur, tum ne quidem scientiae disciplinae iam doctrinas suas exponant neque Romana Ecclesia ad opus Dei utatur.
Variae autem sunt causae quibus adducti tot homines tempus atque studia Vicipaediae larguntur augendae:
- ut colant antiquitatis mediique aevi hereditatem sublimem, quae certe perdetur nisi perrexerint homines Latinam linguam nec non opera illa lingua exarata discere atque tradere posteris.
- ut opes ferant eis, qui in scholis et universitatibus mundi Latinae linguae discendae aut docendae student.
- ut suam exerceant facultatem Latine scribendi et legendi.
- ut delectentur Latinitatis Ciceronianae admiratione atque aemulatione.
- quod hoc in studio occupatis placet res hodiernas vocibus antiquis explicare, quo efficitur, ut, cum novo quodam et inusitato more de his rebus ipsis et cogitare et loqui oportuerit, aliter eas et interdum melius intellegere videantur.
- ut exstet vocabularium, quod adeo omnibus facile est inventu per interrete, quo modo res hodiernae, quas quidem veteres ignoraverunt, et nomina propria Latine redduntur. Saepius autem accidit ut consensus de vocibus idoneis non nisi longas post disputationes inveniatur, quarum Vicipaediae memoria semper recordabitur.
- ut offerant notitias de rebus antiquis, quae locis veteribus laudatis rebusque ipso verbo originali designatis nonnusquam clarius eas illuminat quam dissertationes linguis popularibus conscriptae.
- quod nostris temporibus, ubi omnium rerum sententiae et rationes poscuntur, ne quid nisi summa efficacitate geratur omnibus παρέργοις abiectis, valde placet opus suscipere, quod sensu statim perspicuo caret.
[recensere] Historia numeri paginarum
Historia Vicipaediae Latinae, anno 2002 coeptae.
2002 | initium |
2003, 1 Maii | 635 paginae apud Vicipaediam Latinam |
2003, 24 Maii | Mille paginae apud Vicipaediam Latinam |
2004, 22 Martii | Duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2005, Maio | Tres milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2005, 27 Decembris | Quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2006, 6 Maii | Quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2006, 21 Augusti | Sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2006, 14 Octobris | Septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2006, 26 Decembris | Octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2006, 29 Decembris | Novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2006, 29 Decembris | Decem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2007, 19 Ianuarii | Undecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2007, 15 Martii | Duodecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2007, 18 Maii | Tredecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2007, 16 Iulii | Quattuordecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2007, 4 Septembris | Quindecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2007, 25 Octobris | Sedecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2007, 29 Novembris | Septendecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2008, 22 Ianuarii | Duodeviginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2008, 18 Martii | Undeviginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
2008, 8 Maii | Viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam |
Ex paginis Vicipaediae, prima edita fuit Suecia,[2] die 25 Maii 2002.
[recensere] Notae
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- http://stats.wikimedia.org/EN/ChartsWikipediaLA.htm
- "Latin Lovers im Vatikan", Der Spiegel Online, die 28 Maii 2007; aliqua scripta de usu linguae Latinae in Vaticano, quae Vicipaediam breviter memorant (Theodisce).
- "Veni Vidi Wiki: Latin Isn't Dead On 'Vicipaedia'", The Wall Street Journal, die 29 Septembris 2007 (Anglice).
- "In praise of . . . Latin", The Manchester Guardian, die 3 Octobris 2007, (Anglice).
- "LETTER FROM LONDON: Guardian on the loo", The Daily Times Pakistanensia, die 8 Octobris 2007, (Anglice).