Vasconia (territorium)
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Vasconia (discretiva)
Vasconia (Vasconice: Euskal Herria) est territorium historicum ubi Vascones incolaverunt. Hodie, a partibus nationalisticis Vasconicis verba Euskal Herria est terra septem historicarum regionum, fere historicis areis Vasconicae linguae consentaneis, componitur. Hoc territorium quoque Vasconice vocatur Zazpiak Bat, quod significat 'Septem unum faciunt'.
Regiones inclusae in hoc territorio sunt tres provinciae Communitatis Autonomae Vasconicae cum Navarra et Pago Vasconico Francico. Vasconice, territoria Cispyrenaica vel Hispanica Hegoalde (id est, meridie regione) dicuntur, dum territoria Transpyrenaica vel Francica Iparralde (id est, septentrione regione). Hegoalde constat Alavam, Biscaiam, Guipuzcoam atque Navarram. Iparralde constant Lapurdiam, Sulam et Navarram Inferiorem.
Nomen Latinum | Nomen Vasconicum | Nomen Hispanicum vel Francogallicum |
---|---|---|
Biscaia | Bizkaia | Vizcaya |
Alava | Araba | Álava |
Guipuzcoa | Gipuzkoa | Guipúzcoa |
Navarra | Nafarroa vel Napara | Navarra |
Lapurdia | Lapurti | Labourdi |
Sula | Zuberoa | La Soule |
Navarra Inferior | Nafarroa Behera | Basse-Navarre |
[recensere] Vide etiam
Hegoalde seu Vasconia Cispyrenaica: Alava | Biscaia | Guipuzcoa | Navarra