Symbolum Nicaenum
E Vicipaedia
Symbolum Nicaenum seu Symbolum Niceno-Constantinopolitanum seu in Ecclesia Catholica vocatum vulgo Credo est latissima vel oecumenica affirmatio fidei christianae.
Presentata est prius a Concilio Nicaeno Primo, et elaborata a Concilio Constantinopolitano Primo in referentia ad Spiritum Sanctum. Pars missae est.
Credo in unum Deum. Patrem omnipoténtem, factórem cœli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cœlis. (Hic genuflecitur) Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: Et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cœlum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória iudicáre vivos et mórtuos: cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam cathólicam et apostolicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et expécto resurrectiónem mortuórum. † Et vitam ventúri sǽculi. Amen. |
In Christianorum Occidentalium versione verbum "filioque" addiderunt episcopi Hispani, ut legeretur "Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patri Filioque procedit," per concilia toletana in saeculo 7, quae vero non sunt oecumenica, ut haudquaquam in Ecclesiis Orientalibus haec mutatio accepta sit. Post nonnulla saecula haec facta est maior controversia inter Occidentiales et Orientales ecclesias.
Adeste Fideles | Adoro te devote | Ad regias Agni dapes | Aeterne Rex Altissime | Agnus Dei | Alma nox | Alma Redemptoris Mater | Alto ex Olympi vertice | Angele Dei | Angelus Domini | Anima christi | A solis ortis cardine | Audi benigne Conditor | Aurora, solis nuntia | Ave Maria | Ave maris stella | Ave Regina Coelorum | Ave verum corpus | Beata nobis gaudia | Beate Pastor Petre | Benedictus | Benedictus es Domine Deus | Caelestis agni | Caelestis aulae nuntius | Caelestis urbs Jerusalem | Caelitum Joseph decus | Christe sanctorum | Confiteor | Cor arca | Creator alme siderum | Credo | Crudeles Herodes Deum | Custodes | Decora lux aeternitatis | Deus tuorum militum | Domare cordis impetus | Genuit puerpera regem | Gloria in excelsis | Gloria Patri | Kyrie | Lauda Sion | Litaniae Lauretanae | Litaniae Sanctorum | Magnificat | Memorare | Nunc dimittis | Nunc Sancte nobis Spiritus O Sanctissima | Pange Lingua | Pater noster | Quem pastores laudavere | Regina Caeli | Requiem | Salve Regina | Sanctus | Signum Crucis | Stabat Mater |Sub tuum praesidium | Symbolum Apostolorum | Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum | Symbolum Quicumque | Tantum ergo | Te Deum | Tota Pulchra Es | Veni Creator | Veni Redemptor Gentium | Veni Sancte Spiritus | Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium