Veni Sancte Spiritus
E Vicipaedia
Veni Sancte Spiritus nomen est hymni et precis, quae auxilium Spiritus Sancti rogat.
Prex Stephano Langton (circiter 1150- 1228) - theologo archiepiscopo Canturiae (Anglice Canterbury) ac cardinali - attribuitur.
[recensere] Textus
Verba huius precis sunt:
- Veni Sancte Spiritus,
- Reple Tuorum corda fidelium et Tui amoris in eis ignem accende.
- V. Emitte Spiritum Tuum, et creabuntur.
- R. Et renovabis faciem terrae.
- Oremus.
- Deus, Qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de Ejus semper consolatione gaudere.
- Per Christum Dominum nostrum.
- Amen.
[recensere] Sequentia
- Veni, Sancte Spiritus,
- Et emitte caelitus
- Lucis Tuae radium.
- Veni, Pater pauperum,
- Veni, dator munerum,
- Veni, lumen cordium.
- Consolator optime,
- Dulcis hospes animae,
- Dulce refrigerium.
- In labore requies,
- In aestu temperies,
- In fletu solatium.
- O lux beatissima,
- Reple cordis intima
- Tuorum fidelium.
- Sine Tuo numine,
- Nihil est in homine,
- Nihil est innoxium.
- Lava quod est sordidum,
- Riga quod est aridum,
- Sana quod est saucium.
- Flecte quod est rigidum,
- Fove quod est frigidum,
- Rege quod est devium.
- Da Tuis fidelibus,
- In Te confidentibus,
- Sacrum septenarium.
- Da virtutis meritum
- Da salutis exitum,
- Da perenne gaudium.
- Amen.
- Alleluia .
Adeste Fideles | Adoro te devote | Ad regias Agni dapes | Aeterne Rex Altissime | Agnus Dei | Alma nox | Alma Redemptoris Mater | Alto ex Olympi vertice | Angele Dei | Angelus Domini | Anima christi | A solis ortis cardine | Audi benigne Conditor | Aurora, solis nuntia | Ave Maria | Ave maris stella | Ave Regina Coelorum | Ave verum corpus | Beata nobis gaudia | Beate Pastor Petre | Benedictus | Benedictus es Domine Deus | Caelestis agni | Caelestis aulae nuntius | Caelestis urbs Jerusalem | Caelitum Joseph decus | Christe sanctorum | Confiteor | Cor arca | Creator alme siderum | Credo | Crudeles Herodes Deum | Custodes | Decora lux aeternitatis | Deus tuorum militum | Domare cordis impetus | Genuit puerpera regem | Gloria in excelsis | Gloria Patri | Kyrie | Lauda Sion | Litaniae Lauretanae | Litaniae Sanctorum | Magnificat | Memorare | Nunc dimittis | Nunc Sancte nobis Spiritus O Sanctissima | Pange Lingua | Pater noster | Quem pastores laudavere | Regina Caeli | Requiem | Salve Regina | Sanctus | Signum Crucis | Stabat Mater |Sub tuum praesidium | Symbolum Apostolorum | Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum | Symbolum Quicumque | Tantum ergo | Te Deum | Tota Pulchra Es | Veni Creator | Veni Redemptor Gentium | Veni Sancte Spiritus | Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium