Reginaldus Foster
E Vicipaedia
Pater Reginaldus Foster natus est Milvauchiae die 14 Novembris, anno 1939, sed ex anno fere 1963 Romae habitat et in Civitate Vaticana munere fungitur. Anno 1970 praemium accepit a Paulo VI gratia compositionis Latinae missionem lunarem Apollinarem describentis. Sequentique anno describens pugilatus certamen inter Cassium Clay et Iosephum Frazier, die 21 Aprilis praemium duxit a Ioanne Leone Italiae praesidente.
Hodie munere fungitur in Officino Litterarum Latinarum, quo scripta Papae in Latinum cottidie vertit, nullo instrumento utens nisi calamo ac machina typographica antiquissima nomine Olympia. Quamquam est Frater Carmeliti Ordinis, nihil umquam gerit nisi vestimenta laica, quae sunt semper demissa caeruleaque.
Omni aestate docet cursum nomine Aestiva Romae Latinitas. Emissionem radiophonicam hebdomadalem apud Radio Vaticana dat, nomine The Latin Lover. Seriem quoque protulit documentorum MP3 in quibus legit sermones sancti Leonis Magni Papae.
Index |
[recensere] Nexus externi
[recensere] Imagines et pelliculae
- In Foro
- Apud acta publica nomine Tempora Neoeboracensia
- Pars programmatis Germanici (cum subtitulis Lusitanis) de Reginaldo Foster, in quo ipse apparet Latine loquens
[recensere] Apud Acta Publica
- Roman Rebound (commentatio lingua anglica apud Oeconomistam)
- Forget 'Hic, Haec, Hoc.' Try 'O Tempora! O Lingua!' (commentatio lingua anglica apud Tempora Novieboracensia)
- Passion for Latin Thrives in Rome (Anglice)
- Eric J. Lyman, Vatican's Latin expert no stuffy academic (commentatio lingua Anglica apud CFA Hodie)