Numeri Romani
E Vicipaedia
Numeri Romani sunt systema numerorum a numeris Tuscis pertractatum et in imperio Romano crebrescetum et diu usum. Numeri Romani in litteris I, V, X, L, C, D, M consistunt. Numeri Romani hodie quoque paulum utuntur; mos enim eorum notandorum non multum post medium aevum mutatus est.
Index |
[recensere] Historia
Ei constant ex numeris I (unus) et V (quinque) et X (decem) et L (quinquaginta) et C (centum) et D (quingenti) et M (mille).
unus = I, duo = II, tres = III, quattuor = IV, quinque = V, sex = VI, septem = VII, octo = VIII, novem = IX, decem = X
[recensere] Usus
Exemplum: numerus Romanus "CIX" numerus Arabicus "109" est.
Numerus Romanus | I | V | X | L | C | D | M |
---|---|---|---|---|---|---|---|
Numerus Arabicus | 1 | 5 | 10 | 50 | 100 | 500 | 1000 |
His regulis numeri Romani hodie utendi sunt:
- Noli plus quam ter iterare eamdem litteram in sequentia.
- Potest poni una I aut una X aut una C prae maiore; tum minor e maiore subtrahitur.
- I tantum potest poni prae V aut X; X tantum potest poni prae L aut C; C tantum potest poni prae D aut M.
Nota bene: Romani aliquando his regulis usi sunt nec vero semper. Violationes omnium regularum inveniri possunt. Romani saepe scripserunt IIII, VIIII, XXXX, et cetera.
XM potuit esse 10 000. CM potuit esse 100 000.
Olim romani M scripserunt: Φ vel (I). et D scripserunt I). 10 000 et 5 000 erat ((I)) et I)).
Linea potuit scribi super numeris ut numeri (neque litterae) indicarentur. Linea autem super numeris potuit indicare multiplicationem a 1 000.
Numerus fundementalis: | CIƆ = 1,000 | CCIƆƆ = 10,000 | CCCIƆƆƆ = 100,000 | |
---|---|---|---|---|
1 extra Ɔ: | IƆ = 500 | CIƆƆ = 1,500 | CCIƆƆƆ = 10,500 | CCCIƆƆƆƆ = 100,500 |
2 extra Ɔ: | IƆƆ = 5,000 | CCIƆƆƆƆ = 15,000 | CCCIƆƆƆƆƆ = 105,000 | |
3 extra Ɔ: | IƆƆƆ = 50,000 | CCCIƆƆƆƆƆƆ = 150,000 |
[recensere] Vide etiam
- Vide etiam Tcl per algorithmos.
- chronogramma
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad numeros Romanos spectant. |
Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes! |