Minscum
E Vicipaedia
Minscum[1], seu Minsca[2], vulgo Minsk (Albaruthenice: Мінск, Russice: Минск), caput et maxima urbs Rutheniae Albae, metropolis regionis Minscensis. Situm est prope centrum geographicum rei publicae illius. 1797,5 centena milia incolarum habet (anno 2007).
Minscum est valens centrum transportationis (stationem ferriviarum et dua aeriporta habens), industriae (ut plurimum constructionis machinarum), oeconomiae, scientiae (in urbe sita est Academia Scientiarum Rutheniae Albae, nonnullae universitates multaque alia instituta educationis) et culturae (certa theatra, plus 20 musaea, etc., Minsci locata sunt).
[recensere] Historia urbis
Annus primae mentionis huius urbis, quae olim Miensk seu Mienesk vocabatur, est 1097.
Initio saeculi XIV Minscum iniunctum est a Magno Ducatu Lituaniae. Anno 1793 factum est pars Imperii Russici.
Ab anno 1919 Minscum est caput Rutheniae Albae (quae annis 1922 – 1991 erat in Unione Sovietica).
Annis 1941 – 1944, tempore Belli Magni Patrii, haec urbs a copiis Germaniae occupabatur. Belli causa maxime destructum fuit, dein restauratus est. Anno 1974 Minscum titulum "Urbis-Herois" recepit.
30 Iunii 1984 - Minsci ferrivia subterranea inauguratur.
[recensere] Notae
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Minscum spectant. |