Ferrivia subterranea
E Vicipaedia
Ferrivia subterranea saepe est pars ferriviae metropolitanae in urbibus. Ut nomen indicat sub solo munitur. Celerem transitum inter urbis partes efficiat. Prima ferrivia subterranea Londinii fuit anno 1863. Machinae vectrices vapore impulsae erant quod valde molestum erat. In aliis subterraneis paulo post aliis in urbibus munitis vectrices vi electrica impellebantur.
Londinii subterranea vulgo Underground, Lutetiae Métro seu Métropolitain et in terris Germaniae linguae Untergrundbahn seu U-Bahn appellatur. Suecici et Norvecici voce viae cunicularis vulgo Tunnelbana utuntur.
Non omnes partes ferriviae subterraneae revera sub terra sunt. Aliae partes etiam in terrae superficie aliae super terra elevatae pontium longorum instar muniuntur.
[recensere] Pinacotheca
Notaculum hamaxostichi Novi Eboraci |
Pechini subterranea |
[recensere] Alia coepta Vici
Vicimedia Communia plura habent quae ad subterraneam spectant. |