Ars grammatica
E Vicipaedia
Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes inventa est, ut iam qui didicerant litteras per eam recte loquendi rationem sciant. Grammatica autem a litteris nomen accepit. grammata enim Graeci litteras vocant. Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum apo thV arethV, id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. Oratio dicta quasi oris ratio. Nam orare est loqui et dicere. Est autem oratio contextus verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio. Oratio autem plena est sensu, voce et littera. Divisiones autem grammaticae artis a quibusdam triginta dinumerantur, id est, partes orationis octo: vox articulata, littera, syllaba, pedes, accentus, positurae, notae, orthographia, analogia, etymologia, glossae, differentiae, barbarismi, soloecismi, vitia, metaplasmi, schemata, tropi, prosa, metra, fabulae, historiae.
Ars grammatica in variis rebus constat.
- Loqui recte sinit.
- errores linguae describit.
- Formas verborum explicat.
- Partes orationis demonstrat.
[recensere] Fontes
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.