Vis
E Vicipaedia
Vis (– f.) sensu latissimo indicat ad res efficendas potestatem vel inclinationem vel virtutem vel coercitionem. Sensu latissimo igitur ecce vis comica quae dicitur genium comicum et vis poetica, quae dicitur genium poeticum.[1] In physica Newtoniana vis quoque est idea axiomatica magni momenti.
Index |
[recensere] De natura defectiva
In lingua Latina classica, substantivum vis est defectivum quia caret duabus casis: genetivo singulari et dativo singulari. In eorum casorum loco, oportebat nos formis pluralis uti, vel genitivo dativoque alii verbi uti significationis similaris. Hodie, autem, multi libri de grammatica Latina, mores Medievales sequentes, docent genetivum singulare esse vis et dativum esse vi.
[recensere] De vi physica
Aetate Issaci Newtoni et postea in physica vis dicitur multae res: celeritas aut energia (vis viva), et massa (vis insita vel vis inertiae) et, ea quam Newtonus suo die quoque nominavit, vis impressa. Vis impressa est quod hodie in physica principaliter idea vis significat.
In theoria Newtoniana, vis, id est vis impressa, est corporum accelerationis deformitatisque causa. Accelerationem quam vis producit in massa m datur a secunda lege Newtoniana:
-
-
- .
-
In Systema Unitatium Internationale virium unitas est Newtonum (symbolum N), sed mos hodie est et saepe vim exprimire in unitatibus chiliogrammatis.
Etiam hodie nonnulli scientiae periti homines interdum verbo vis untuntur latissimo energiae sensu in phrasibus sicut vis electrica, vis nuclearis, et vis thermica. Sed, in scientiae physicae contextu, hic usus vitandus est, ne vis sensu Newtoniano et vis sensu energiae confundant,
[recensere] De vi vitali
Usque ad saeculum XIX biologi putabant vim vitae specialem esse quae vitam biologicam efficit.[2] Post repperta synthesis ureae anni 1828, Evolutionis biologicae anni 1859, et ADN anni 1953, autem, biologicorum physicorumque plurimus valde virium vitae existentiam dubitaverunt. Possumus tam facile dicere vim vitae esse ADN et evolutionem.
[recensere] Virium exempla
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes! |