See also ebooksgratis.com: no banners, no cookies, totally FREE.

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Willelmus Tyrensis - Vicipaedia

Willelmus Tyrensis

E Vicipaedia

Willelmus Tyrensis (natus circa 1130 in Palaestina; mortuus 29 Septembris 1185) fuit archiepiscopus Tyrensis et historicus rerum Palaestinae et Antiochiae. Nomen eius editores scribunt nunc Willelmus (ut Huygens, vide infra), nunc Guillelmus (ut J. P. Migne).

Index

[recensere] Education et eruditio

Circa annum 1130 Hierosolimae natus est parentibus burgensibus Francogallicis aut Italicis qui ad Regnum Hierosolimitanum post primam expeditionem sacram migraverant, quibus etiam alter filius, Radulphus, mercator in Regno erat. Puer Willelmus Hierosolimae educatus est, praecipue latine sed fortasse graece ac arabice, et fieri potest ut unus ex eius condiscipulis futurus rex Balduinus III esset. Adulescens autem anno 1146 ad Europam transfretavit ut decem annos artes liberales sequens Bernardum Britonem, Petrum Helie, Ivonem Carnotensem, Albericum de Monte, Robertum de Meleuduno, Mainerum, Robertum Amiclatem, et Adam de Parvo Ponte, theologiam sequens Petrum Lombardum et Mauricium de Sully, auctores antiquos sequens Ylarium Aurelianensem, et mathematicam, "maxime Euclidem", sequens Willelmum Suessionensem, in universitate Parisiensi et schola Aurelianensi, et postea ius canonicum sex annos in universitate Bononiensi sequens Hugolinum de Porta Ravennate, Bulgarum, Martinum, et Iacobum studeret.

[recensere] Vita civilis et ecclesiastica

Hierosolimam anno 1165 regressus, canonicus basilicae Acconensis et iam archidiaconus ecclesiae Tyrensis factus est, et anno 1167 rex Amalricus eum legatum misit ad imperatorem Constantinopolitanum Manuel I, ut pactum cum imperatore contra Aegyptum foederaret. Anno 1169 Romam peregrinatus est, ut coram Papa rationem criminis ignoti redderet intenti ab Frederico, archiepiscopo Tyrensi, qui, putatum est, maiori Willelmi quaestui per Amalrici amicitiam adepto inviderit.

Anno 1170, Roma regressus, tutelam nanctus est Amalrici filii Balduini IV, quem Willelmus ipse leprosum invenit. Simul Willelmus, Amalrico patrone, historiam regni scribere coepit. Balduino patri succedente anno 1174, Willelmus cancellarius regni et archidiaconus Nazarensis ab Raimundo III comite Tripolitano, vicario Balduini, delegatus est, et anno postero archidiaconus pallium archiepiscopatus Tyrensis assumpsit. Anno 1177, cum Patriarcha Hierosolimitanus aegrotaret, Willelmus archiepiscopatus Willelmo, marchione de Monte Ferrato iuniore, cognominato Longa Spata, et viro sororis Balduinus IV, parentavit. Anno 1179 legatus ecclesiae Hierosolimitanae, una cum Eraclio archiepiscopo Caesariensi, Ioscio episcopo Acconensi, episcopis Sebasteno ac Bethleemito ac Tripolitano, et abbate Montis Syon in Tertio Concilio Laterano interfuit, Papae Alexandro III autem expeditionem sacram novam opus esse non persuadere potuerunt. Alexandro tamen Willelmum legatum ex parte sua ad Imperatorem Manuel misit.

Cum Willelmus, anno 1180 Hierosolimam regressus, patriarchatum Hierosolimitanum petiverit, absens curia regis in partes duas fissa erat, Raimundus III comes Tripolitanus enim et Boamundus III princeps Antiochenus sororem Balduini, viduam Sibyllam, dare in matrimonium Balduino de Ibelin, socio partis suae, voluerant. Agnes autem et filius suus rex Balduinus IV eos frustrati sunt faciendo Sibyllam Guidoni de Liziniaco, advenae Pictaviensi et Amalrici de Liziniaco fratri, nubere. Ob affinitatem igitur Willelmi Raimundo, iam invidiam reginae Agnetis de Courtenay patienti, Tyrensis petitionem perdidit, et Eraclius archiepiscopus Caesariensis, reginae Agnetae dilectus ac, ut fama fuit, adulter, qui cum par Willelmi erudtione aetateque tamen impar usu auctoritateque esset, munus impetravit.

Cum Willelmus archiepiscopatum Tyrensem retinuerit, Balduinus IV anno 1185 mortuus est, et archiepiscopus Balduino V nullam auctoritatem habuit. Willelmus ipse eodem anno mortuus est et ab Ioscio episcopo Acconensi successus est.

[recensere] Opera

Willelmus dicit se scripsisse duo opera quae nunc deperdita sunt, Acta Concilii Laterani et Historia sive Gesta orientalium principum, id est historia Orientis a Machometo 1184 usque.

Opus solum eius hodie servatum est celeberrimum Historia rerum in partibus transmarinis gestarum, in libris XXIII, patrone Amalrico ab anno 1170 usque ad mortem suum scriptum. Hoc opus Syria ab Homar victa incipit et maior pars fundamento regni Hierosolimitani secundum Fulcherius Carnotensem ac Albertum Aquensem agitur. Willelmus autem fontis principalis de rebus inter aetatem suam gestis valet.

Post mortem, cum historia in Europam percrebuisset, ab Jacobo de Vitriaco et Matthaeo Parisiense usa est et postea in linguam Francogallicam antiquam sine nomine extensa conversaque et in linguam Anglicam mediam ab Gulielmo Caxton conversa est. Non scitur quid Willelmus ipse historiam vocaverit sed in Francogallica Estoire d'Eracles propter inceptum ad regnum Heraclii imperatoris pertinentem dicitur. Historia Latina primum in Patrologia Latin ab Jacques Paul Migne et nuper anno 1986 ab R. B. C. Huygens, qui Willelmi Tyrensis Archiepiscopi Chronicon vocavit, edita est. Anglice anno 1943 ab E. A. Babcock et A. C. Krey conversa est.

[recensere] Bibliographia

  • Willelmi Tyrensis Archiepiscopi Chronicon ed. R. B. C. Huygens. Turnhout, 1986. [Historia Latine]
  • R. B. C. Huygens, "Guillaume de Tyr étudiant", Latomus 21 (1962): 811-829.
  • Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs. Cambridge University Press, 2000.
  • Peter W. Edbury, John G. Rowe, William of Tyre: Historian of the Latin East. Cambridge University Press, 1988.


Antecessor:
Fredericus
Archiepiscopus Tyrensis
11751185
Successor:
Ioscius



aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -