Sancta Sophia
E Vicipaedia
Sancta vel potius Hagia Sophia (i.e. sancta sapientia) ecclesia in Constantinopoli est dedicata a Constantino primo eius nominis imperatore. Igne autem et terrae motu debilitata Hagia Sophia a Iustiniano primo refecta est.
Sedes erat patriarchae Constantinopolitani ecclesiae Orthodoxae capitis. Ante aram huius templi multi imperatores Imperii Byzantini diademate coronati sunt. Anno 1453 Constantinopoli ab Ottomanis expugnata Hagia Sophia in mosquam et post bellum primum per totum orbem terrarum gestum Ataturco praeside Turciae in museum celeberrimum conversa est.
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Sophiam spectant. |
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |