Novacula Occamensis
E Vicipaedia
Novacula Occamensis est principium quod Guillermus Occamensis concepit. Scripsit: «Pluralitas non est ponenda sine necessitate.»
Isaacus Newtonus novaculam Occamensem in Philosophiae Naturalis Principia Mathematica scripsit sic: «Causas rerum naturalium non plures admitti debere, quam quae et verae sint et earum phaenomenis explicandis sufficiant.»
Ioannes Ponce novaculam Occamensem scripsit sic: «Entia non sunt multiplicanda praeter necessitatem.»