Novacula Guillelmi de Ockham
E Vicipaedia
Novacula Gulielmi de Ockham (Anglice: Ockham's Razor) est postulatum Anglici dialectici et Franciscorum fratris Gullielmi de Ockham. Est fundum reductionis diligentis. Etiam appellatur lex parsimoniae.
Forma simplicissime postulat:
- Numquam ponenda est pluritas sine necessitate.
vel
- Entia non sunt multiplicanda praeter necessitatem vel sine necessitate.
Nomen novaculae pro hoc iure electum est, quia sententia eius significare rationem incommodicarum concidendi crevit. Verbis aliis, si duae explicationes dantur ad unam aerumnam solvendam, elege quam simplicissimam, cui quam paucissimae assumptiones sint necessariae.
In exemplum, suppone tempestatem prope domum tuam fremuisse et arbores stravisse. Tempestate praeterita domo exis. Sciente te fuisse tempestatem arboresque cecidisse, praesumptio clara sit ut venti arbores straverint. Sententia contra theoretica sit ut bestia saeva metris centis alta adierint arboresque sub pede eius ceciderint. Ambae temptant rem similem explicare, et sine indiciis plurimis sine dubio unam pro alia probare non possis. Tamen, quippe prima facillima est ad accipiendum, quia (1) tempestates saepe arbores caedunt, (2) minima cum crebritate ullae saevae bestiae metris centris altae adeunt arbores caesum, si tales bestiae omnino vivunt. Elege ergo primam, cuius assumptiones sint faciliores.
[recensere] Nexus externi
- Quid est novacula de Occam?
- Skeptic's Dictionary: Novacula de Occam
- Bibliographia magna publicationum ad Novaculam de Occam pertinentium.
- Novacula Gulielmi de Ockham apud viciinfo
Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes! |