See also ebooksgratis.com: no banners, no cookies, totally FREE.

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Henricus Heine - Vicipaedia

Henricus Heine

E Vicipaedia

Henricus Heine a Moritz Daniel Oppenheim pictus
Henricus Heine a Moritz Daniel Oppenheim pictus

Henricus Heine (die 13 Decembre anni 1797 urbis, quae Düsseldorf Germanice Dusseldorpium Latine appellatur, natus est; mortuus est 17 Februario anni 1856 in Lutetia) fuit poeta Theodiscus amplior. Qui Theodisce Heinrich Heine, Slavice Генрих Гейне appellatur.

[recensere] Vita

Eius nomen primo fuit Harry. Is filio mercatoris Iudaei, qui Salomon Heine appellabatur, natus est. Crevit in patria a Francis sub Napoleone, cuius actis domesticis et reformationibus iuris semper favit, occupata. Hac benevolentia imprimis librum maturum, cuius titulus Ideen. Das Buch Le Grand., Latine Cogitationes. Liber Le Grand. fere est, forte format. Eruditionem scholasticam anno 1817 non confectam finivit. Inter annos 1819 et 1825 autem in universitatibus studiorum Bonnae, Goettingae, Berolini litteris se dedit et tandem doctor iurium factus est. Is, ut causidico laborare posset, anno 1825 evangelice se baptizare sinivit, quia Iudaei causidicus fieri non licuisset, et nomen Henricum accepit. Tum Berolini fuit, sed numquam causidico laboravit. Ibi poetae aestatis romanticae, imprimis philosophus G. W. F. Hegel, cogitationes moverunt. Opus primum, quod “Carmina” appellatur, anno 1822 visum est et benigne acceptum est. Fama auctoris opere, quod Harzreise appellatur, condita est. Quod condiciones imprimis rei publicae in Germania facete iudicat. Libris aliis contradictio inter mollitiam aetatis romanticae et cynismum mentis clarae. Haec contradictio typica est pro Henrico. Quare ipse romanticum fugitivum se nominavit. Annos 1827 ad 1831 per Italiam, Germaniam et Britanniam iter fecit et “Imagines itineris”, quae Germanice Reisebilder appellantur, notae scripsit. In quibus etiam sententiae liberae rei publicae ac seditiosae videntur. Imprimis feudalismum antiquissimum dominante in foedere Germanico iudicavit. Sic multa opera censura prohibita sunt. Quae, quamquam is Germaniae iuvenili non adfuisset, rationibus contra hanc organisationem anno 1835 interdicta sunt. Is, qui numquam cupidini rerum novarum Germaniae iuvenilis adfuit, tamen civitatem perfectissimam petuit, anno 1831 legato diurni, quod Augsburger Allgemeine Zeitung Latine diurnum commune Augustae Vindelicorum appellabatur, Lutetiam, quae exilium voluntarium appellavit, iit, ut condiciones rei publicae in Germania vitaret. Fecit itinera duo brevia, ex quibus unum carmen Deutschland. Ein Wintermärchen., Latine “Germania. Fabula hiemalis.”, fecit. In capite franco porro pro diurna Theodisca scripsit, et amicitias cum hominibus praeclaris aetatis romanticae, velut Honorius de Balzac, Georgius Sand, Hector Berlioz, Fridericus Chopin, fecit. Anno 1841 venditricem Francam in matrimonium duxit. Ex anno 1848 medullae spinalis morbo gravi laboravit. Is autem semper porro libros scribae dictavit. Henricus Heine mortuus est 17 Februario anni 1856 Lutetiae, ubi sepultus est.

[recensere] Opera maxima Henrici Heine

  • Almansor
  • Gedichte (Carmina)
  • Harzreise
  • Buch der Lieder(Liber carminum)
  • Reisebilder (imagines itineris)
  • Aus den Memoiren des Herren von Schnabelewopski
  • Die romantische Schule (Schola romantica)
  • Florentinische Nächte (noctes Florentiae)
  • Der Rabbi von Bacherach
  • Ludwig Börne
  • Deutschland. Ein Wintermärchen. (Germania. Fabula hiemalis.)
  • Atta Troll
  • Romanzero
  • Der Doctor Faust
  • Geständnisse
  • Lutetia (hoc est etiam nomen Theodiscum operis)

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Heine spectant.


aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -