Graecianitas
E Vicipaedia
Graecianitas refert ad ea quae pertinent ad Graecianos, qui haud Graeci moribus Graecis adsciscerent, cum expansio humanitatis Graecae ad populos externos, qui ab Alexandro Magno victi sunt, advenisset. Quod ut describatur, vocabulum institutum erat ab historico Germanico Iohanne Gustavo Droysen. Secundum Droysen, in Graecianitatem et cultura Graeca et variae Orientales coniunctae sunt. Inde urbes praestantissimae ab Graecia ipsa ad Pergamum, Rhodum, Antiochiam, et Alexandria.
[recensere] Historia
Historici moderni intellegunt mortuo Alexandro Magno anno 323 a.C.n. inceptam esse Aetatem Graecianam. Exercitus Alexandri partes orientales circum Mare Internum, Aegyptum, Mesopotamiam, Persiam, Asiam Mediam, partesque Indiae vicerunt, quo mortuo compluria certamina evenit, bella Diadochorum (Graece Διάδοχοι significantur "Subsequentes") appellata. quae finita sunt anno 281 a.C.n., imperiis separatis constitutis quattuor:
- Ptolemaei in Aegypto sedibus Alexandria;
- Seleuceides in Syria et Mesopotamia sedibus Antiochia;
- Antigonides in Macedonia et Graecia Media;
- Attalides in Anatolia sedibus Pergamo.
Terras occidentales ab Tigride fluvio aliquantulum Diadachi obtinebant, quas terras regnavit, donec Romani sub sua auctoritate redigerunt saeculis 2 et 1 a.C.n. In maximam ex orientalibus partibus Parthici eruerunt, sed Graecianitas superstetit procul in locis remotis, sicut Regnum Graeco-Bactrianum aut Regnum Indo-Graecum in septentrionale India, aut Bosphorus Cimmerianus. Cultura Graeciana in oreintali parte Imperii Romani praevalebat usque ad factam Christianitatem et Imperium Constantinopolitanum.
Finis Aetatis Graecianae est fere intellectum anno 31 a.C.n. accedisse, cum Aegyptus Ptolemaeus omnino ab Romanis ad proelium ad Actium victus est. Ut evenit, Cleopatra, ultima regina Aegyptia, sibi mortem conscivit, cuius regnum Octavianus cepit.