Aedificium Civitatis Imperialis
E Vicipaedia
Aedificium Civitatis Imperialis est aedificium artis quae vocatur "deco," centum duo tabulata habens in urbe Novo Eboraco apud decussationem Quinti Xysti (Fifth Avenue) et Viae Tricesimae Quartae Occidentalis (West 34th Street). Nomen derivatur ex Novi Eboraci civitatis nomine per ludibrium dato quod est Anglice "empire state" seu Latine "civitas imperialis". Plus quam quadraginta annos, ab confectione anno 1931 ad aedificationem turris septentrionalis Sedis Mundi Mercatus anno 1972, fuit altissimum mundi aedificium. Post impetum diei 11 Septembris 2001, qui Sedem Mundi Mercatus delevit, Aedificium Civitatis Imperialis iterum est altissimum Urbis Novi Eboraci aedificium.
[recensere] Nexus externi
- Aedificium Civitatis Imperialis (situs publicus)
- Lighting Schedule
- Facetia de Aedificio Civitatis Imperialis
- Confectio Aedificii Civitatis Imperialis, 1930–1931, Publica Novi Eboraci Bibliotheca
- Aedificii exemplum in Google Earth adhibitum
- VIVA2, The Skyscraper Museum: archivum interretiale, plus quam 500 photographias Aedificii Civitatis Imperialis aedificationis habens
- Picturae Aedificii Civitatis Imperialis et observatorii
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |