See also ebooksgratis.com: no banners, no cookies, totally FREE.

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
A priori - Vicipaedia

A priori

E Vicipaedia

a priori — cognitio capta ante experientiam et sine nexu eius. Hunc terminum technicum philosophicus illustrissimus fecit Immanuel Kantius. Terminus habet pondus in logica et epistemologia. Oppositus ei est terminus "a posteriori" - scientia ex experientia capta.

Terminus habet historiam longam et aliquoties mutavit intellectum suum. Vocabulum "a priori" usu quotidiano significat "essentialiter", "principaliter", "speculative".

Index

[recensere] Philosophia antiqua

Antiqussima significatio "a priori" est scientia rei ex causa eae. Aristoteles dixit universale natura prius esse (Graece: πρότερον φύσει) essentiam (οὐσία), notius per se (γνώριμον ἁπλῶς), sed nobis posterius. Et quod est prius nobis (πρότερον πρòς ἡμᾶς, πρότερον ἡμῖν), id est posterius natura[1]. Universale est ex definitione prior (κατὰ μὲν γὰρ τòν λόγον τὰ καθόλου πρότερα), singulare tamen sensui prior (κατὰ δὲ τῆν αἰσθῆσιν τὰ καθ’ ἕκαστα) [2]. Universale vero facit possibilem cognitionem singularis.

Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius scripsit:

Quae uero priora sunt, ea et praenoscuntur et notiora sunt sequentibus naturaliter. Duobus enim modis primum aliquid et notum dicitur, secundum nos scilicet et secundum naturam. Nobis enim illa magis cognita sunt quae sunt proxima, ut indiuidua, dehinc species, postremo genera, at uero natura conuerso modo ea sunt magis cognita quae nobis minime proxima.[3]

Usus est verba "per priora", "per posteriora".

[recensere] Philosophia Arabica

Philosophus arabicus Alfarabius discrevit "demonstratio quia" et "demonstratio propter quid" [4].

Avicenna usus est verba "posterius", "ex priori". Averroes dicrevit "res priores in esse" et "res posteriores in esse"[5].

[recensere] Philosophia medievalis Europae

Albertus de Saxonia primo nominavit a priori "demonstratio ex causis".

Demonstratio quaedam est procedens ex causis ad effectum et vocatur demonstratio a priori et demonstratio propter quid et potissima;... alia est demonstratio procedens ab effectibus ad causas et talis vocatur demonstratio a posteriori et demonstratio quia et demonstratio non potissima [6]

. Johannes Gerson scripsit

Concipiens res naturales.. potest duabus viis quasi contrariis incedere et ordinem scientiis dare; una via est ex parte rerum cognoscibilium a priori, altera ex parte cognoscentium a posteriori[7].

Johannes Parreut scripsit:

Notitia essentialis et a priori est, qua cognoscitur terminus esse in praedicamento ex eo, sine quo non potest esse in praedicamento... sed notitia accidentalis et a posteriori est, qua cognoscitur terminus esse in praedicamento ex eo, sine quo potest esse in praedicamento[8].

Thomas Aquinas discrevit "prior cognitione" ("quoad nos") et "prior in ordine naturae" [9].

Priora et notiora secundum naturam - posteriora et minus nota secundum nos, ... magis universalia et communia sunt priora in nostra intellectuali et sensitiva cognitione[10].

[recensere] Philosophia maturi Novi Aevi

Franciscus Suarez opposuit "a priori" ut "ex causis" et "a posteriori" ut "ex effectibus" [11].

Rudolfus Goclenius scripsit:

Prins natura est universale: quoad nos particularia sunt priora[12].

.

Hanc scholasticam significationem verborum "a priori" et "a posteriori" conservaverunt multi philosophi Novi aevi: Benedictus de Spinoza [13], Arnold Geulincx [14], Petrus Gassendus[15], Georgius Berkeley [16].

In " La Logique de Port Royal " dictum est:

Aut probant effectus ex causis, quod dicitur demonstrare a priori, aut ex contrario demonstrant causas ex effectibus, quod dicitur probare a posteriori (France: "Soit en prouvant les effets par les causes, ce qui s'appelle démontrer a priori, soit en démontrant au contraire les causes par les effets, ce qui s'appelle prouver a posteriori")[17].

In philosophia Novi Aevi terminus a priori mutavit intellectum suum. "A priori" et "a posteriori" discreti sunt ut rationalis et empirica scientia. Sic entiunt Thomas Hobbes et David Hume (ille dixit de "nostris rationibus a priori"; Anglice "our reasonings a priori"[18]).

Godefridus Guilielmus Leibnitius usus est haec verba et scholastica[19], et nova significatine: "philosophia experimentalis qui agit a posteriori", "ratio pura seu a priori" (France: "philosophie expérimentale qui procède a posteriori", "la pure raison ou a priori"[20], "cognitio a priori - per experientiam" (France: "Connaître a priori - par l'expérience") [21], "a posteriori" ut "captus ex experientia" ("a posteriori" - "tiré des expériences") [22]. Possibilitatem rei cognoscimus a priori, "cum notionem resolvimus in sua requisita, seu in alias notiones cognitae possibilitatis, nihilque in illis incompatibile esse scimus" [23].

Christianus Wolfus intellexit "a posteriori" ut "ex phaenomenis"[24]. Scripsit:

"Quod experiundo addiscimus, a posteriori cognoscere dicimur: quod vero ratiocinando nobis innotescit, a priori cognoscere dicimur". - "Si veritas a priori eruitur, ex notionibus... per ratiocinia colligitur". [25].

Sic sensit et Alexander Gottlieb Baumgarten.

Apud Christianum Augustum Crusium a posteriori cognoscitur tantum id, quod quiddam est tale, sed a priori, quare id est tale ([26].

Ernst Platner discrevit "a posteriori" ut "ex experientia" et "a priori" ut "ex ratione" (Platner E. Philosophische Aphorismen. Leipzig 1776-1782. I, § 700).

Intellectus "a priori" ut "rationalis" acciperunt etiam Bernard Bolzano, Antonio Rosmini-Serbati et alii philosophi, qui non sumt Cantiani sive Critici (Criticistae).

[recensere] Notae

  1. Aristoteles. Analalytica posteriora. I, 2, 71 b 33
  2. Aristoteles. Metaphysica. V, 11, 1018 b 32
  3. Boethius. In Isagogen Porphyrii Commentarium maior, 1.09.02; Boethius. In Isagogen Porphyrii Commenta editionius secundae — In: Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. T. 48. Ed. Brandt. — P. 157.
  4. Prantl K. Geschichte der Logik im Abendlande. Leipzig: Hirzel, 1861. Bd. II. S. 317.
  5. Prantl K. Op. cit. Bd. II. S. 359, 372, 394
  6. Prantl K. Op. cit. Bd. IV. S. 78
  7. Johannes Gerson. De concept. P. 806; Prantl K. Op. cit. Bd. IV. S. 144
  8. Johannes Parreut. Quaestiones in Categorias; apud: Prantl K. Op. cit. Bd. IV. S. 240.
  9. Thomas Aquinas. Summa Theologiae I, 11, 2 ad 4, I, 77, 4c.
  10. Summa Theologiae. I, 85, 2-3.
  11. Franciscus Suarez. Disputationes Metaphysicae XXX, 7, 3.
  12. Rudolfus Goclenius (Rodolfus Goclenius). Lexicon philosophicum, quo tanquam clave philisophiae fores aperiunter. Fransofurti, 1613. P. 868
  13. Spinoza B. Renati Descartes Principia philosophiae. Pars I. Prop. VI.
  14. Geulincx A. Eth. annot. P. 208
  15. Gassendus P. Exercitationes paradoxicae adversus Aristoteleos. II, 5.
  16. Berkeley G. A Treatise Concerning the Principles of Human Knowledge, XXI
  17. Arnauld A., Nicole P. La logique ou l’art de penser.
  18. Hume D. An Enquiry Concerning Human Understanding. IV, 1
  19. Leibnitius G. G. Opera philosophica quae exstant Latina, Gallica, Germanica omnia. Ed. J.E. Erdmann. Berlin, 1839-40. P. 79.
  20. Leibnitius G. G. Opera philosophica. P. 778 b
  21. Leibnitz G. W. Nouveaux essais sur l'entendement humain. III, ch. 3, § 15
  22. Leibnitz G. W. Monadologie. § 76
  23. Leibnitius G. G. Meditationes de cognitione, veritate et ideis. - In: Leibnitius G. G. Opera philosophica. P. 80 b
  24. Wolfus Ch. Psychologia empirica. § 125
  25. Wolfus Ch. Psychologia empirica. §§ 5. 434 ff., 460 f.
  26. Crusius Ch. A. Entwurf der nothwendigen Vernunftwahrheiten. Cap. 3, § 35.

[recensere] Nexus externi

  • Eisler R. A posteriori. - In: Eisler R. Wörterbuch der philosophischen Begriffe. - 1904.

[recensere] Vide etiam

  • ex ante
  • ex post


stipula Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!


aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -