Medicina
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Naturales·et·Artes·Mathematicae |
---|
|
Medicina(-ae, f.) est ars curandi mala corporis et mentis. Officium medici est valetudinem tueri.
Progressus medicinae in saeculis XIX et XX erant ingentissimae. Medicina moderna multos homines adiuvare potest vitam longam degere.
Index |
[recensere] Facultas medica
Studiosi medicinae quinque sive sex annos in facultate medica eruditi sunt. Extra facultatem laborant in nosocomio et colligunt cognoscuntque adicire scientiam in facultate accipita. Uno vel duobus annis peractis cernunt quam disciplinam melius explorent.
[recensere] Disciplinae
Omnes tantas disciplinas in tres ramos dividere possumus: medicinam chirurgicam, medicinam conservativam, sanitatem publicam. Sunt etiam rami "basici" quibus studentes in facultate medica initio doceantur, ut anatomia, physiologia, biochemia, genetica, histologia, embryologia, et ceteri. Hae disciplinae, quarum nonnullae e chemica, biologia, physica oriuntur, non sunt disciplinae clinicae; sunt tamen studentibus medicinae chirurgicae et medicinae conservativae necessariae. Psychiatria est ars sanandae animae et ampla pars medicinae clinicae.
[recensere] Disciplinae medicinae conservativae
- Cardiologia
- Dermatologia
- Endocrinologia
- Gynaecologia et Obstetricia
- Gastroenterologia
- Haematologia
- Hepatologia
- Infectologia
- Nephrologia
- Neurologia
- Oncologia
- Paediatria
- Pharmacologia et Toxicologia
- Pulmonologia
- Rheumatologia et Immunologia clinica
- Transfusiologia
[recensere] Disciplinae medicinae chirurgicae
- Anaesthesia
- Chirurgia generalisata
- Chirurgia maxillofacialis
- Chirurgia plastica
- Neurochirurgia
- Ophthalmologia
- Orthopaedia et Traumatologia
- Otorhinolaryngologia
- Urologia
[recensere] Disciplinae aliae
- Medicina Iurica
- Microbiologia et Parasitologia
- Nanopathologia
- Pathologia
- Physiatria
- Psychologia
- Psychotherapia
- Radiologia
- Sanitas publica
[recensere] Historia
Pater medicinae Hippocrates, medicus Graecus vocatur.
[recensere] Morborum catalogus
Vide paginam morbus