Etrusci
E Vicipaedia
Index |
[recensere] Geographia
Etrusci vel Tusci (Etrusce Rasenna vel Raśna; Graece Τυρσηνοί) populus antiquus Italicus, incolens eam regionem, cui nomen suum Etrurias dederunt, quae Tuscia quoque appellata est vel hodie Tuscania, attingens Umbriam, et terras usque ad Tiberim flumen et ad septentrionalem Latium continens. Quaedam oppida porro inventa sunt in Campania et in valle Padana a saeculo 8 a.C.n..
[recensere] Historia
Origo gentis Etruscae est in dubio. Romani eorum oppida subiecerunt; olim multi credebant Etruscos Europae gentem non fuisse. Itaque Herodotus (ca. 400 a.C.n.) tradidit eos a Lydia venisse; ceterum Dionysius Halicarnasseus (ca. 100 a.C.n.) tradidit Italiae esse indigenas, ex populo antiquo ortos, qui lingua institutisque omnino unoquoque discrepavit.
Nonnulli investigatores crediderunt illas inscriptiones Lemnias, quae Graecae non sint sed linguae Etruscae similes esse videantur, quae porro sexto saeculo factas esse putantur, hypothesem Herodoti confirmare. Aliae investigationes autem rituum funereorum nuper monstraverunt Etruscos indigenas probabiliter fuisse. Caeremoniae funereae non mutatae sunt a tempore hominum priorum Villanovae usque ad tempus Etruscorum ipsorum.
Saeculo septimo a.C.n., Etrusci multas civitates condiderunt, ex quibus sunt Arretium, Caere, Clusium, Curtun, Perusia, Popluna, Veii, Tarquinii, Vetulonia, Volaterrae, Volsinii, Vulci. In valle Padana, antequam Celtae advenissent vestigiaque incolantium Etruscorum delevissent, fuerant Etruscae urbes Mantua Bononiaque, urbesque perditae Atria Spinaque. Mos Etruscus longe ad septentrionem atque ad meridiem pandit.
[recensere] Vide etiam
- Lingua Etrusca
[recensere] Nexus Externi
- Etruscan News Online (Anglice)
- Radio Bremen mense Martii 2007: "Herodotus Confirmatus"
Haec stipula ad gentem spectat. Amplifica, si potes! |