Bergomum
E Vicipaedia
Insigne | |
---|---|
Nomen Latinum: | Bergomum |
Nomen locale: | Bèrghem |
Nomen Italicum: | Bergamo |
Ostium novum et urbs alta | |
Indicia fundamentalia | |
Terra: | Italia |
Provincia: | Bergomum |
Regio: | Langobardia |
Coordinata geographica: | 45° 42′ 0″Sept., 9° 40′ 0″ Ort. |
Altitudo: | 249 m supra mare |
Area: | 38,7 km² km² |
Numerus incolarum: | 116'027 (anno 30.06.2006) |
Spissitudo incolarum: | 3046 per km² |
Numerus cursualis: | 24100 |
Praefixum telephonicum: | 035 |
Numerus tributarius: | A794 |
ISTAT-Regio: | 016024 |
Pagina interretialis: | Pagina officialis |
Res aliae | |
Patronus: | Sanctus Alexander, martyr |
Dies sollemnis: | 26 Augusti |
Bergomum (Italice Bergamo) est locus princeps Langobardiae Provinciae: in infimis collium radicibus, apud Praealpes et Sari vallem, situm est.
Bergomum est urbs circiter 118,000 incolarum, divisum in partes duas, quarum veterem quae urbs alta (Italice: città alta) appellatur supra collem, novam quae urbs infima (Italice: città bassa) est sub colle.
Index |
[recensere] Historia
[recensere] Antiquo Aevo
Circiter saeculum VI a.C.n. Tusci occupaverunt atque communiverunt regionem Bergomascam.
Ad annum 550 a.C.n. regio capta est a Gallis Cenomanis, qui effrenate vastaverunt et caedes perfecerunt. Nomen urbis fit "Berghèm," ab Antiquo Germanico "Berg," collis et "Hem," domus. Ergo traducendum est "domus in colle."
Circiter annum 400 a.C.n., Galli Senones, Brenno ducente, venerunt ad Berghèm. Sed eodem tempore dux Romanus Torquatus Manlius erat illic. Is provocavit Brennum ad singularem certamen et vicit. Dicitur Brennum dedecore se in flumen praecipitasse. Sic Bergomasci facti sunt subiecti Romae. Incepit Bergomi longa aetas felicitatis prosperitatisque. Urbi nomen "Bergomum" impositus est; quod fuit floridum municipium munitum, cum paene decem milia incolarum.
Cum C. Iulius Caesar proposuit edictum, quo Transpadani in civitatem recepti sunt, Bergomasci etiam facti sunt cives Romani (anno 49 a.C.n.).
Primi Christiani Bergomi apparuerunt inter secundum et tertium saeculum p.C.n.
Anno 290 sanctus Alexander, nunc patronus Bergomi, mortuus est martyr.
[recensere] Aevo Medio
Saeculo V, post Romani Imperii Occidentale casum, Barbari populaverunt urbem semel atque iterum: anno 402 Alarici Gothi, circiter 450 Attilae Hunni, deinde Vandali atque Byzantini.
Saeculo VI Bergomum fit magnum ducatum Langobardorum, una Brixia atque Tridentum. Primus Langobardus Bergomi dux fuit Wallari (Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, II, XXXII|[…] Langobardi per annos decem regem non abentes, sub ducibus fuerunt. Unuisquisque enim ducum sua civitatem obtinebat: Zaban Ticinum,Wallari Bergamum, Alichis Brexiam, Eoin Trientum, Gisulfus Forumiuli).
Anno 774 Carolus Magnus vicit Desiderium. Ita Bergomum factum est caput Francorum comitatus (primus comes fuit Auteramus).
[recensere] Novo Aevo
Ab anno 1428 usque ad annum 1797, Bergomum ad Respubblicam Venetiae pertinuit.
[recensere] Clari cives
Bergomi olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
- Bartholomeus a Coleo, praeclarissimus militum mercennarius ductor in vico Solza apud Bergomum natus est
- Caravaggius, praeclarus pictor
- Caietanus Donizetti, compositor
- Iacobus Maria Radini-Tedeschi, episcopus Bergomi (1905–1914)
- Ioannes XXIII, papa in vico Sub Monte Ioannes XXIII (Italice Sotto il Monte) apud Bergomum natus est
Alii praeclari incolae in hac civitate vixerunt.
[recensere] Ecclesia Catholica Romana
Bergomi est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, et praesens episcopus est Robertus Amadei.
[recensere] Ludi athletici
Atalanta est turma pediludi urbis Bergomi.
[recensere] Bergomi provincia
Bergomi provincia circiter 922'000 incolarum a Padana planitie usque ad australem Orobiarum Alpium latus, inter Adduam et Ollium flumina, extenditur.
[recensere] Municipia Provinciae Bergomi
- Bergomum
- Carraca, Italice Caravaggio
- Costa Vallis Imaniae, Italice Costa Valle Imagna
- Sub Monte Ioannes XXIII, Italice Sotto il Monte Giovanni XXIII