Vandali
E Vicipaedia
Vandali fuerunt gens antiqua Germanica, quae ex Bohemia ad regiones Romanas saeculo V migravit. Kalendis Ianuariis anni 407, ei cum Suevis et Alanis Rhenum transiverunt, quod fluvium glaciatum est. Gens Vandalorum est in dimidia divisa: Vandali Hasdingi et Vandali Silingi.
Index |
[recensere] Vandali in Hispania
Gallia vastata, Vandali anno 409 ingressi sunt Hispaniam et praecipue Baeticam, quae deinde Vandalitia appellata est. Ibi, Hispaniam divisuerunt cum Suevis et Alanis anno 411. Hasdingi cum Suevis Gallaeciam acceperunt et Silingi, Baeticam. Silingi, Baeticam populaverunt per annos multos ad anno 426, cum Hispalem ceperunt.
Visigothi cum Romanis foederati Hispaniam ingressi sunt et contra Vandalos, Alanos et Suevos pugnaverunt inter annos 418 et 429.
[recensere] Vandali in Africa
Anno 429 ex Hispania migraverunt ad Africam, Visigothos fugentes, ubi regnum sibi fundaverunt. Ab Carthagine, naves Vandalae Mediterraneum et Italiam vastaverunt. In navibus, Vandali ceperunt Siciliam, Sardiniam, Melittam et insulas Balearicas. Tandem, Vandali Romam ceperunt. Saeculo V, Vanadli reges Mediteranei erant.
Imperator Iustinianus I causa terrarum eorum capiendarum ducem Belisarium ad Africam anno 533 misit.
Vandali gens Ariana erat, et Catholicos persecuti sunt. Ita, cum Theodorico Ostrogothorum Gesaleicum regem Visigothorum superavit, Visigothus ad Africam effugit, ubi cum auxilio Arianorum Hispaniam cepere conatus est.
[recensere] Reges Vandalorum
Nomen | Annus natalis | Initium Regni | Finem Regni | Mors |
---|---|---|---|---|
Godigisel | 359 | ?? | 406 | 406 |
Gundericus | 379 | 406 | 428 | 428 |
Geisericus | 389 ca | 428 | 477 | 25 Ianuarii 477 |
Huniricus | ?? | 477 | 484 | 23 Decembris 484 |
Gunthamundus | 450 ca | 484 | 496 | 496 |
Trasamundus | 450 | 496 | 523 | 523 |
Ildericus | 460 | 523 | 530 | 533 |
Gelimerus | 480 | 530 | 534 | 553 |
[recensere] Vide etiam
Haec stipula ad gentem spectat. Amplifica, si potes! |