Aesculapius
E Vicipaedia
Aesculapius (-i, m.; Graece Ἀσκληπιός) filius Apollonis, semideus qui artem salutarem curavit. Chiron eum artem chirurgiae docuit.
Nonnullas filias habuit Aesculapius ab uxore Coronide, quarum sunt Salus (ὑγίεια) et Panacea (παναίκεια). Meditrina esse una filiarum nonnumquam habetur, quae creata est ex festo Romano Meditrinali, quo omnes vinum novum bibentes celebrabant. Nomen eius ex radice 'med-', e.g. medere, medicina, extrahi dicitur.
Notissimus cultus Aesculapii Epidauri situs est.
Aelius Aristides scripsit libros sex de somniis quibus Aesculapium vidit.