Vladimirus II Monomachus
E Vicipaedia
Vladimirus II Monomachus (Russice: Владимир II Мономах, Ucrainice: Володимир II Мономах; natus anno 1053, mortuus 19 Maii 1125) erat dux Ruthenicus. Cognominatus est Monomachus, quia eius mater erat filia imperatoris Constantinopolitani Constantini IX Monomachi.
Vladimirus Monomachus annis 1066–1073 erat dux Rostoviae et annis 1073–1078 dux Smolensci. Anno 1078, cum pater suus factus est dux Kioviensis (i.e., monarcha princeps Rutheniae), Vladimirus factus est dux Czernigoviensis. Anno 1094, subactus est ad cessionem Czernigoviae, fuit dux Pereaslaviae. Ducatus Pereaslaviensis saepe a nomadis appugnabatur, contra quos Vladimirus Monomachus prospere bellabat. Opinatus est, duces Rutheniae contra inimicos terrae illius communiter pugnare debuerunt, unitas Rutheniae firmanda fuit. Quam opinionem in conciliis ducum proposuit. Anno 1113, Vladimirus Monomachus factus est dux Kioviensis.
Legislator fuit, et scriptor. Creavit opusculum didascalicum, nunc Instructio Vladimiri Monomachi (Russice: Поучение Владимира Мономаха; Ucrainice: Повчання Володимира Мономаха) vocatur. Quod opus aestimatum est sicut magni valoris monumentum litteraturae Ruthenicae antiquae.