See also ebooksgratis.com: no banners, no cookies, totally FREE.

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Ruthenia - Vicipaedia

Ruthenia

E Vicipaedia

Rus' Kioviensis
Rus' Kioviensis

Ruthenia, etiam Russia, Ruscia, Roxolania, et ipso vulgo Rus' (Русь) dicitur, est nomen terrarum Slavorum orientalium. Nunc territoria, historice nomine "Ruthenia" vocabantur, capitulatim sunt partes Ucrainae, Rei Publicae Rutheniae (Russiae) Albae, et Foederationis Russicae.

[recensere] Historia

Vexilla
Vexilla

Saeculis IXX in Europa orientali formatum est regnum Slavorum orientalium (etiam a gentibus Finnicis et aliis inhabitabatur), cuius metropolis ab anno 882 fuit urbs Kiovia (Chiovia). Territorium huius regni, quod erat ex maximis terris Europae, terras Ucrainae, Rutheniae Albae, partemque territorii Russiae nostri temporis inclusit et Latine vocatum est Russia (quod nomen primo usum est circa anno 960), Ruscia (saeculo XI erat forma praevalens nominis Latini pro hac terra), Ruthenia (ab saeculo XII), etc. De origine huius nominis variae sunt opiniones. Ex annalibus, saeculo XII Kioviae scriptis, terra Russica/Ruthenica vocata est ex nomine unius Varegorum (i.e., opinio praevalenti, Vicingorum) gentis, ex qua orti sunt duces Rutheniae (quorum primus, e chronica illa, fuit Ruricus). Gens illa a Slavis orientalibus Rus (Русь), a Graecis Rhos (Ρως), Latine initio Rugi seu Rutuli et deinde Russi seu Rutheni (Rhuteni, Ruteni) dicitur. Populus Slavicus, ducibus illis dediticius, ex nomine illorum gentis se et terram suam vocavit. Haec explanatio est probabilissima, iudicio multorum. Illa tamen non ab omnibus accepta est. Certi putant, Russi/Rutheni et Russia/Ruthenia vocabula sua acceperunt ex nomine gentis Slavicae, Rodii, Rossi seu Russi vocatae. Nonnulli opinantur, fluvius Ros (Рось), idem Rossa (Росса) vel Rus (Русь) dicitur (nunc in Ucraina, accola fluminis Danapris est), appellationem suam populo et territorio dedit. Hypotheses aliae etiam exsistunt.

Saeculo XII, desintegratio regni Ruthenorum accidit, multi ducatus illorum formabantur. Postea verbo Ruthenia (Русь, Ruś) utebantur pro denotatione variorum territoriorum, quae olim fuere partes regni talis nominis.

In Magno Ducatu Lituaniae et Regno Polonico, nomine Ruthenia vocabantur solum ab illis adiunctae (saeculo XIV) terrae Ruthenorum, in partibus occidentali meridionalique regni prisci Ruthenorum locatae: Ruthenia Alba, Ruthenia Nigra, Ruthenia Rubra, etc., quarum territoria nunc in Ucraina et in Ruthenia Alba (Belarus ipso vulgo) sunt. Gradatim usus appellationis "Ruthenia" in terris illis compressus est, sed adhoc denotatio partis Ucrainae occidentalis manet (vide paginam de Ruthenia Subcarpathanea).

Ducatus Moscuensis (qui saeculis XIV–XVI terras Ruthenorum euroboreales subiunxit, saeculis XVI – XVII Siberiam aliaque territoria adiunxit) formavit regnum, quod nomen Rutheniae antiquae accepit. Rus (Русь) seu terra Russica erat forma praevalens in terra illa ad finem saeculi XVII, postea maxime depulsa est a Rossia (Россия), quod verbum originem suam ducit e Rosia (Ρωσία), versione Graeca nominis Rus, et fine saeculi XV in litteris primo obvia est. Regnum Moscuense Latine initio nominabatur Moscovia, dein etiam Russia alba seu magna. Hoc tempore vocabulo Ruthenia in lingua Latina interdum utuntur pro denotatione terrae illius, nunc rei publicae foederatae, quae fere nominatur Russia.

[recensere] Fontes

[recensere] Vide etiam


aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -