Victorius Emmanuel III (rex Italiae)
E Vicipaedia
Victorius Emmanuel III Sabaudiae (natus Neapolis die 11 Novembris 1869 - obiit exsul Alexandriae die 28 Decembris 1947) filius Humbertii I fuit rex Italiae a die 29 Iulii 1900, cum pater eius interfectus est, usque ad annum 1946 ac etiam Imperator Ethiopiae ab anno 1936 usque ad annum 1943 et rex Albaniae ab anno 1939 usque ad annum 1943.
[recensere] Vita
Die 22 Octobris 1896 Victorius Emmanuel Helenam, sextam et postremam filiam Nicolai I regis Montis Nigri (1841−1921), in matrimonium duxit.
[recensere] Regnum
Mediolani die 23 Martii 1919 Benitus Mussolini factionem fascistica condidit. Post quam fascisti ad Romam die 28 Octobris 1922 processerunt, Mussolini a perterrito rege Victorio Emmanuele III Praesidentem consilii ministrorum factus est.
Die 9 Maii 1946 Victorius Emmanuel III se abdicavit regno post cladem Italiae duce Benito Mussolini in Bello Orbis Terrarum II, sed adventus rei publicae vitare non potuit. Eius filius Humbertus II solum unum mensem regnavit, quia populus italicus die 2 Iunii 1946 in referendum reipublicae sufragium dedit.
[recensere] Curiositas
- Rex Victorius Emmanuel III et Caietanus Bresci interfector patris eius Humberti I nati erant eodem die 11 Novembris 1869.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |