Quintus Labienus Parthicus
E Vicipaedia
In republica Romana Quintus Labienus Parthicus (mortuus 39 a.C.n.) fuit vir militaris, triumviris inimicus, fautor vero Cassii ac Bruti ; post quorum mortem societatem cum Parthis iniit, ita ut exercitu Parthico adiutus usque ad mortem contra Marcum Antonium bellum gesserit.
Filius erat Titi Labieni, Caesaris praecipuus legatus in Gallia ac postea acerrimus hostis in bello civili. Post mortem patris atque Caesaris a coniuratis Bruto et Cassio stetit ac bellum adversus triumviros in Oriente paravit. Ad Parthos anno 42 a.C.n. missus est, ut regi eorum Orodi persuaderet ut bello civili Romano interesset. Postquam Cassius et Brutus apud Philippos victi ac necati sunt, Marcus Antonius provincias orientales iam ordinaverat cum anno 41 a.C.n. Quintus Labienus, una cum Parthorum duce Pacoro, Syriam invasit. Mox victores fuerunt ac multi milites Romani, qui Bruti partibus faverant, ad eos transierunt. Lucius vero Decidius Saxa, legatus Marci Antonii qui eam provinciam regebat, sese occidere coactus est. Dum Pacorus Syria reliqua potitur, Q. Labienus Cariam, Ciliciam ac magnam partem Asiae Minoris in fidem recipit. Tum denarium necnon aureum cudi fecit, caput suum una parte exhibens cum titulo : Q. LABIENUS PARTHICVS IMP(erator). Qui nummi hodie rarissimi sunt. Iam tamen anno 39 a.C.n. Marci Antonii novus legatus, Publius Ventidius Bassus, in Cilicia eum vicit atque necavit.
[recensere] Fontes.
- Appianus Alexandrinus, de Bellis civilibus.
- Cassius Dio libro 48 Historiae Romanae.
- Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum, capite 19.
- Plutarchus, Vita Marci Antonii (Vitae parallelae).
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capite 78.