Monoceros Rosea Invisibilis
E Vicipaedia
Monoceros Rosea Invisibilis est dea religionis satiricae, quae prater rationem omnem est simul rosea atque inspectabilis.
Satis constat neminem esse qui ei vere credat sequeturve; sed atheoi saepe simulant credere ut indicent saltus rationis eorum qui deo deisve credant. Difficile enim est negare ea quae dicuntur esse praeter sensus hominum.
Saepe invenitur haec dea in scriptis interretis, in quo nomen suum primo apparuit. Pernota praecipue est haec descriptio, quam anno 1995 Stephanus Eley scripsit:
- Monocerotes Roseae Invisibiles sunt potentissimae. Hoc scimus quod possunt latere coram omnibus et roseae videri. Ut religio omnis, cultus Monocerotis Roseae Invisibilis stat super rationem atque fidem. Per fide scimus eam roseam esse; per ratione invisibilem quod colorem eius videre non possumus.
[recensere] Draco in stabulo autocinetico
Notissimus Americanus astronomus Carolus Sagan de absurdo simile in re Anglice scripta "The Dragon in my garage" (Latine: Draco in stabulo autocinetico meo) disputavit, cuius ratio erat dissimilitudinem inter methodum scientificum et fidem exponere. Sagan ideo historiam draconis invisibilis ignem exspuentis in stabulo autocinetico suo habitantis inventus est, quo nullis experimentis detexi posset. Quomodo autem aliquis draconem esse affirmare potest, si nihil est quod eum detectet? Scientiae homines hoc modo putare non debent quia non est secundum methodi scientifici praeceptos, sed credentes quotidies ita putant quia fidem (in aliqua re: religione, monocerote, dracone, etc.) habent.
[recensere] Fontes
- Sagan, Carl. [Anno]. The Demon-Haunted World: Science As A Candle In the Dark. ISBN 0345409469.