Martyr
E Vicipaedia
Martyr (-ris, m.) est homo, qui pro fide occisus est. Vocabulum ex graeca "μαρτύρ", quod significat "testimonium" est ortum, et martyres sunt ii qui usque ad mortem testimonium dederunt pro fide eorum. Celebrantur praesertim a Christiani et Musulmani, sed verbo adhibitur a aliis, praesertim in senso analogico.
[recensere] Martyres Christiani
Aetas magna martyrum Christianorum fuit tempus Imperii Romani a Nerone, qui persecutionem initiavit contra Christianos, eos vocante reos incendii Romae usque ad Constantinum, qui legalitatem dedit Christianibus, et postea fecit Religionem Christianam religionem imperii.
Omnis Aetas tamen dedit Ecclesiae martyres, cum Christus, "Mementote sermonis," ait "quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt." (Io. 15:20) Plurimi martyri extra Imperium Romanum sunt passi, et etiam temporibus christianibus, martyres, e.g. Thomas a Becket sunt passi pro fide. Decies Millia martyrum in expansione islamica sunt passi, et hodiernes dies dant plurimos martyres in variis mundi regionibus, a Germania cum Maximiliano Kolbe et aliis usque ad Africa et Asia.