Web - Amazon

We provide Linux to the World

ON AMAZON:


We support WINRAR [What is this] - [Download .exe file(s) for Windows]

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
SITEMAP
Audiobooks by Valerio Di Stefano: Single Download - Complete Download [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Alphabetical Download  [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Download Instructions

Make a donation: IBAN: IT36M0708677020000000008016 - BIC/SWIFT:  ICRAITRRU60 - VALERIO DI STEFANO or
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Marcus Tullius Cicero - Vicipaedia

Marcus Tullius Cicero

E Vicipaedia

Haec pagina de Cicerone, oratore Romano explicat. Si quid quaeris quod et "Marcus Tullius Cicero" appellatur, vide Cicero (discretiva).

Marcus Tullius Cicero
Marcus Tullius Cicero

Marcus Tullius Cicero (natus 3 Ianuarii 106 a.C.n.; mortuus 7 Decembris 43) fuit orator, philosophus, poeta, rhetor, et vir rei publicae peritus Romae, et excellens scriptor solet existimari, peritus illius clari sermonis.

Qui primus in gente Tullia Cicero appellatus est, cognomen traxisse dicitur a ciceribus, quod eius leguminis ferendi rationem optime calleret. Alii ab habitu faciei eum ita cognominatum putant, vel quod maculis ciceri similibus aspersus esset, vel quod in extrema nasi parte tuberculum figura ciceris habuerit.

Index

[recensere] Vita

Cicero Arpini natus; Puteolis autem mortuus est. Gens Tullia antiqua nobilitate equestri nota possidebat haud parvam rem familiarem. Cicero, qui nihil in re publica immutari volebat, continuo oderat se cum Mario, qui tunc celebrior erat, comparari.

[recensere] De iuventute

Cicero Romae educatus, ubi secundum Plutarchum ingeniosissimus praestabat,[1] et liberalibus studiis imbutus magistros, sicut Q. Mucium Scaevolum, habuit partim ibidem, partim in Graecia doctissimos viros.

Consentaneum est Ciceroni, id quod saepius commemoravit, ab initio eam philosophorum sectam placuisse, cuius praecepta cum ad ingenium tum ad negotia oratoris optime referri posse viderentur. Academicos enim recentiores, qui nihil pro certo haberent, et quidem Philonem secutus est, qui non solum artem oratoriam simul atque philosophiam doceret, verum hanc etiam ab illa secerni posse negaret. A sophistis enim profectus, si sapientia cum eloquentia coniungeretur, eam demum humanitatem esse dixit. Neque etiam fieri potuit, quin Cicero ad doctrinam Philonis ipsam libenter traheretur. Qui affirmavit semper in utramque partem esse disputandum nec, quid verum esset, quaerendum, sed, quod cuique veri simile videretur, id esse tenendum. Nec mirum; nam Ciceronis ipsius omnis ars in eo nitebatur, quod audientibus persuaderi posset.

Cicero etiam conatus est scribere versus, in quibus numerantur conversiones Homeri et Phaenomenorum Arati, ad quas Vergilius postea in Georgicon libris praecepta quaedam rettulit colonorum.

Singularis fuit atque eximia eloquentiae facultas. Cuius ope imprimis actionibus Verrinis, quamquam homo novus erat, per omnes honorum gradus suo anno ad consulatum ascendit.

[recensere] De consulatu

In consulatu (63 a.C.n.), Catilinae coniurationem detexit, et rem publicam ab exitio servavit, quam ob rem est a populo appellatus Pater Patriae, sed cum quosdam patricios Catilinae socios, indicta causa, ex senatus consulto in carcere necandos curavisset, Publio Clodio legem ferente in exsilium pulsus est. Decimo sexto autem mense decreto senatus revocatus est.

Proconsul Ciliciam provinciam sortitus est.

Cicero, qui mirum in modum sui laudandi cupidus erat, primum consul epistulam de rebus a se gestis magnam ad Pompeium misit, quae periit non secus atque cetera eius opera de ea re confecta. Tum spes in Archia poeta Graeco posuit, qui morem ab Ennio institutum secutus eoque tempore multa admiratione affectus in viris illustribus populi Romani celebrandis desudabat. Ab eo, qui carmen heroicum unum ad Catulum de bello cum Cimbris gesto, alterum de victoria a Lucullo de Mithridate reportata scripserat, Cicero impetrare voluit, ut consulatus etiam sui laudes caneret. Ideo pro Archia accusato, quod fraude civitatem sibi Romanam comparavisset, anno 62. Causam dixit oratione, quae extat. Anno vero proximo mense Maio, ad Atticum amicum scripsit Archiam a Lucullo ad Metellos studium videri contulisse suum (Att. 1, 16, 14 sq.), quam ob rem ipse denique laudes suas inchoavit.

[recensere] De senectute et morte

Caesare in Gallia bellum gerente, Cicero multas orationes civiles Romae dixit nec non epistolas multas conscripsit. Nihil paene de sexto decennio novissemus, nisi orationibus tempora descripsisset. Multos defendit accusavitque, ideoque permulta nomina nobis tradita sunt, quorum semina non habemus.

Cicero in bello civili Pompeium Caesari reconciliare temptavit, quia Gaium Iulium Caesarem pontificem maximum cognovit, Pompeium autem consularem appellavit. Religio Caesaris auctoritasque Pompei imperatoris fundamenta rei publicae habenda sint, postulavit, sed magis quam religionis iuris auctoritatem aestimavit.

In bello civili stetit a partibus Pompeii; nihilominus, a Caesare victore veniam impetravit. Quo interfecto in triumviratu Antonii et Octavii et Lepidi proscriptus occisus est ab Herennio centurione et Popillio tribuno militum, quem parricidii reum olim defenderat, annos natus 64, cum a villa sua prope Capuam ad mare fugiens lectica deferretur, iubente Antonio, quem Philippicis suis summopere irritaverat. Ad quem caput et manus praecisae delatae sunt et in rostris deinde expositae. Fulvia vero Antonii uxor linguam crinali acu repetitis ictibus, multisque exsecrationibus, feminea rabie transfixit.

Habuit uxorem Terentiam, Marcum filium, Tulliam filiam (de cuius morte vehementer doluit), Quintum fratrem. Plurima composuit, quorum maior pars exstat—multos libros de eloquentia philosophiaque, elegantissimas epistulas, multas et divinas orationes. (Cf. Forcellini.)

[recensere] Opera

[recensere] Orationes

  • Pro Quinctio
  • Pro Roscio Amerino
  • Pro Roscio Comodeo
  • De lege agraria contra Rullum
  • In Verrem
  • De Imperio Cn. Pompei
  • Pro Caecina
  • Pro Cluentio
  • Pro Rabirio perduellionis reo
  • In Catilinam I-IV
  • Pro Murena
  • Pro Sulla
  • Pro Flacco
  • Pro Archia poeta
  • Post reditum in senatu
  • Post reditum in Quirites
  • De domo sua
  • De haruspicum responsis
  • Pro Cn. Plancio
  • Pro Sestio
  • In Vatinium
  • Pro Caelio
  • De provinciis consularibus
  • Pro Balbo
  • Pro Milone
  • In Pisonem
  • Pro Scauro
  • Pro Fonteio
  • Pro Rabirio Postumo
  • Pro Marcello
  • Pro Ligario
  • Pro rege Deiótaro
  • Philippicae quae dicuntur in M. Antonium orationes I–XIV

[recensere] Opera rhetorica

  • De inventione
  • De partitione oratoria
  • De optimo genere oratorum
  • Topica
  • Brutus
  • De oratore
  • Orator

[recensere] Opera tam philosophica quam ad rem publicam spectantia

  • De re publica
  • De legibus
  • Hortensius
  • Academici libri (commixtio duarum versionum)
  • De officiis
  • De fato
  • De finibus bonorum et malorum
  • Tusculanae disputationes
  • De natura deorum
  • Paradoxa Stoicorum
  • Lucullus
  • Laelius de amicitia
  • Cato maior de senectute

[recensere] Epistolae

  • Epistolae ad Atticum
  • Epistolae ad Brutum
  • Epistolae ad Quintum fratrem
  • Epistolae ad familiares

[recensere] Opera poetica

  • Arati Phaenomena (carmen astrologicum, quod "admodum adulescentulus" fecit)
  • Marius
  • De consulatu suo

[recensere] Praeterea vide

Nisi Cicero facultates verba philosophiae Graecae in linguam Latinam vertendi adhibuisset, multa verba huius disciplinae ignota vel haud perspicua essent. Ille pater linguae Latinae vocari potest; illius stilum culmen linguae Latina habueris, cum omnia genera dicendi vel scribendi scrutatus sit. Opera sua documenta uberrima illius temporis habenda sunt.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Notae

  1. Plutarchus, Cicero 2.2.

[recensere] Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Marcus Tullius Cicero spectant.
Vicifons opus nominatum Marcus Tullius Cicero habet.
Static Wikipedia 2008 (March - no images)

aa - ab - als - am - an - ang - ar - arc - as - bar - bat_smg - bi - bug - bxr - cho - co - cr - csb - cv - cy - eo - es - et - eu - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - frp - fur - fy - ga - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - jbo - jv - ka - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - ms - mt - mus - my - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nn - -

Static Wikipedia 2007 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -
https://www.classicistranieri.it - https://www.ebooksgratis.com - https://www.gutenbergaustralia.com - https://www.englishwikipedia.com - https://www.wikipediazim.com - https://www.wikisourcezim.com - https://www.projectgutenberg.net - https://www.projectgutenberg.es - https://www.radioascolto.com - https://www.debitoformativo.it - https://www.wikipediaforschools.org - https://www.projectgutenbergzim.com