Malefica
E Vicipaedia
Malefica (-ae, fem.) in mythologia antiqua et in literatura medievali fuit femina arte magica perita, quae, sicut gentes credebant, malum pro Satana faciunt. [1] Cum baculo, scopa aut genista, secundum eius mythologiam, maleficae per aera volabant, herbarum magicarum peritae erant, et male res incantabant. [2]
In literatura pertinente, nonnullos quoque maleficos generis masculini esse putabant et multa nomina maleficae velut lamia, striga, saga, venefica et alia dabant. [3] Lamiae strigaeque vocabula etiam alii generis monstra feminea significare possunt. [4] Quod hodie gentes credunt feminas magicae peritas et bonas et malas esse posse, in fabulis mythistoriisque modernis, sicut eis de Harrio Pottero deque Maga Tabellaria, vocabulo neutrali 'maga' (vel 'magus') utitur loco vocabuli 'malefica' (vel 'maleficus').
[recensere] De persecutione maleficarum
In medio aevo aetatibusque sequentibus, putatae sunt maleficae diabolo foederatae esse. Saeculis XVo, XVIo et XVIIo multae mulieres rerum magicarum accusatae et igne poenali consumptae sunt. In Malleo Maleficarum tractatur quomodo maleficae persequendae puniendaeque sint.
Exemplum est praelatus imperii Balthasar de Dernbach qui Fuldam iterum catholicam facere voluit et violentam persecutionem magarum imperavit.
Ille regnans anno 1602o usque ad annum 1605um trecentas feminas virosque crimine artis magicae torqui et tum morte multari curavit. Tum eorum pecuniam sibi confiscavit.
Balthasarum Nuss centgravium et magistrum maleficarum nominavit qui multos damnavit et crimine magiae vivos exuri curavit. Exempli gratia:
- Anno 1603o: Interfecta est femina nomine Merga Bien.
- 22. Iunii 1604: Novem feminae vivae exustae sunt.
- 11. Augusti 1604: Iterum.
- 9. Septembris 1604: Undecim vel feminae vel puellae vivae exustae.
- 29. Septembris 1604: Duodecim vel feminae vel puellae vivae exustae.
- 17. Octobris 1604: Decem vel feminae vel puellae vivae exustae.
- 12. Decembris 1604: Octo feminae vivae exustae.
- 21. Maii 1605: Tredecim feminae et puellae tortae et vivae exustae sunt.
- 27. Iunii 1605: Balthasar Nuss magister maleficorum torquet et exurit duodecim feminas et puellas.
- 13. Iulii 1605: Duodecim feminae et puellae vivae exustae.
- 22. Augusti 1605: Duodecim feminae vivae exustae.
- 25. Octobris 1605: Decem feminae vivae exustae.
- 14. Novembris 1605: Undecim feminae perlongum tortae vivae exustae sunt.
- 13. Martii 1606: septem feminae et puellae vivae exustae.
Alium exemplum persecutionum maleficarum sunt iudicia maleficarum anno 1692o in oppido Salemsi habita, in civitate Massachusettensium in Civitatibus Foederatis Americae. [5]
[recensere] Notae
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad maleficas spectant. |