Lucius Domitius Ahenobarbus (consul 54 a.C.n.)
E Vicipaedia
Lucius Domitius Ahenobarbus (mortuus 48 a.C.n.) in re publica Romana antiqua unus ex optimatium factionis ducibus et Caesaris acerrimus inimicus fuit.
Index |
[recensere] De familia
E nobilissima gente Domitiorum ortus, qui inter patricios adlecti erant, Lucius Domitius filius Gnaei Domitii Ahenobarbi, consulis anni 96 a.C.n. fuit ac nepos consulis eiusdem nominis anni 122 a.C.n. qui Narbonem coloniam deduxit ac Viam Domitiam munivit, pater autem Gnaei Domitii Ahenobarbi consulis anni 32 a.C.n. et avus Lucii Domitii Ahenobarbi consulis anni 16 a.C.n. qui et ipse avus imperatoris Neronis fuit. Cognomen vero Ahenobarbum ideo acceperunt, quod plerique eorum rutila barba fuerant. Lucius Porciam, Marci Catonis iunioris sororem, uxorem duxit.
[recensere] Ante civile bellum
Cursum honorum sic percurrit : anno 61 a.C.n., aedilis curulis, ludos magnificos magno sumptu edidit. Praetor anno 58 a.C.n. de actis Caesaris, qui consul anno priore fuerat, in senatu rettulit, ne rata essent : nam Caesarem in ius vocare volebat quod multa in consulatu suo adversus leges et auspicia fecisset. Caesar vero, qui lege Vatinia iam proconsul Galliarum erat, in provinciam evasit ac per tribunos plebis obtinuit ne reus fieret cum rei publicae causa absens esset. Ab initio enim Domitius inimicus acerrimus triumvirorum fuerat qui potentiam optimatium minuerant ac sibi et fautoribus suis omnes honores in re publica rapiebant.
Consulatum anni 55 a.C.n. petiit ac proconsulare imperium Caesaris in Gallia se abrogaturum, cum consul factus esset, pollicitus est. Itaque triumviri summa contentione ei obstiterunt ac vim adversus eum et Catonem aperte in Foro adhibuerunt. Sic mense Ianuario (nam comitia prius haberi ob seditiones non potuerant) Pompeius et Crassus consules iterum facti sunt. Quibus consulibus Caesaris imperium in quiquennium lege prorogatum est.
Anno 54 a.C.n. tandem Domitius cum Appio Claudio consul factus est : triumviri autem iam tuti erant cum pronconsulare imperium per quinque annos sibi parassent. Nihilominus Domitio magnam invidiam effecerunt : nam, cum post consulatum provinciam triumviris invitis impetrare non posset, pactionem iniit Lucius Domitius cum collega ac duobus ex candidatis, qui consulatum anni 53 a.C.n. petebant, Gnaeo Domitio Calvino et Gaio Memmio. Quibus promisit se consulatum delaturum, si duos testes consulares praestitissent, qui iurarent ornationi provinciarum consularium adfuisse. Nec multo post Gaius Memmius pactionem palam in senatu denuntiavit : unde maximum flagitium nec comitia ante finem anni haberi potuerunt. Interregnum prima parte anni 53 fuit.
Postea tamen, cum invidia ac diffidentia inter Pompeium et Caesarem ortae essent, cum Pompeio in gratiam rediit ac Pompeianis partibus studuit. Anno 52 a.C.n. ex lege Pompeia de iudiciis suffragio populi quaesitor factus est in iudicio Milonis, id est iudicibus praepositus est qui de caede Clodii cognoscebant.
Pontifex quoque, incertum quo anno, factus est.
[recensere] In civili bello
Anno 49 a.C.n. mense Ianuario a Pompeio et senatoribus qui ei favebant Lucius Domitius designatus est, qui Caesari in proconsulatu Galliarum succederet. Iter vero cum in provinciam faceret, a Caesare praeventus est qui cum exercitu Rubiconem transiit. Tum mense Februario Domitius in Paelignorum oppidum Corfinium, cum viginti cohortibus sese recepit, ita ut Caesari iter clauderet. Sperabat enim Pompeium cito cum exercitu auxilio fore. At Pompeius Italiam adversus Caesarianas legiones defendi posse non existimavit et Brundisium petiit unde in Graeciam transiret. Itaque litteras Domitio misit, ut quam celerrime cum copiis ad se veniret. Serius autem iam erat : nam Domitius Corfinii obsidebatur. Itaque, desperata re, postquam vitam veneno finire frustra temptavit, ad deditionem coactus est. At Caesar magnanime inimicum suum quo ire vellet dimisit.
Nihilo minus postea odio Caesaris incensus Massiliam venit ut praesidio et classi illius urbis praeesset dum per quattuor menses obsidionem Caesarianorum sustinet. Cum Massilienses ad deditionem mense septembri adducti sunt, tempestatem opportunam nactus cum tribus navibus custodiam classis Decimi Iuni Bruti fefellit. Tum in Epirum apud Pompeium refugit.
Cum autem proelio apud Pharsalum in Thessalia, die 9 Augusti 48 a.C.n., sinistro cornui Pompeianae aciei praefuisset, victus in montes refugit ubi postero die tandem a Caesaris equitibus necatus est.
[recensere] Fontes.
- Asconius, Argumentum in Pro Milone, 23.
- Caesar, libro primo de Bello civili, capitulis 6,15-21,34,36,56-57 necnon libro secundo capitulis 3,18,22,28,32 et libro tertio capitulis 83,99.
- Cicero, Pro Milone, 22.
- libro octavo Epistularum ad Atticum passim. (Hoc libro litterae a Pompeio ad Domitium Corfinium missae continentur.), necnon libro quarto epistula 17 et septimo ep.27 et libro nono epistulis 1,3,6.
- Brutus, 267.
- Suetonius, De Vita Caesarum in Vita Divi Iuli, 23,24,34.
- in Vita Neronis, 2.
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitulo 50.