See also ebooksgratis.com: no banners, no cookies, totally FREE.

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Decimus Iunius Brutus Albinus - Vicipaedia

Decimus Iunius Brutus Albinus

E Vicipaedia

Decimus Iunius Brutus Albinus (natus circa 85-80 a.C.n. ; mortuus 43 a.C.n.) vir Romanus antiquus fuit tam rei militaris peritus quam rei publicae deditus.

Index

[recensere] De familia

E nobili gente Iuniorum ortus, Decimus Iunius Brutus filius fuit consulis anni 77 a.C.n. eiusdem nominis, postea a Postumio Albino adoptatus ideoque Decimus Iunius Brutus Albinus vocatus.

[recensere] De legato et amico Caesaris

Primam militiam in Gallia sub proconsule Caesare exercuit. Ibi, anno 56 a.C.n., classi Romanae praefuit quae Venetos sociosque eorum in Oceano devicit. Bello civili quoque inter Caesarem et Pompeium, anno 49 a.C.n., Caesaris classi praefectus, Massilienses, qui Pompeio favebant, navali proelio superavit ac portu eorum obsesso ad deditionem adduxit.

Anno 48 a.C.n., dum bellum cum Pompeio in Oriente gerit, Caesar eum Galliae recens pacatae praefecit. Post victoriam partium Caesar, ut amico et familari homini, magnos honores ei detulit: nam praetor Romae anno 45 a.C.n.. fuit, ac deinceps postero anno. Galliam Cisalpinam pro praetore rexit. Praeterea ante mortem dictatoris iam designatus erat ad consulatum anni 42 a.C.n..

[recensere] De interfectore Caesaris

Nihilominus unus e coniuratis fuit qui dictatorem Idibus Martiis in senatu occiderunt. Caesar, qui eum maxime diligebat, adeo ne suspicatus quidem eius voluntatem erat ut testamento suo eum in secundis heredibus nominarit. Post eius necem inimicus consuli Marco Antonio fuit, qui omnia in Republica arbitrio suo, spreta voluntate senatus, vendebat. Cum igitur initio anni 43 a.C.n. Marcus Antonius ei provinciam eripere vellet, acriter repugnavit ac Mutinam sese recepit. Ubi cum obsideretur, Marcus Antonius hostis publicus, Cicerone auctore, a senatu iudicatus est et consularis exercitus ad Iunium Brutum liberandum missus est, ducibus Vibio Pansa et Aulo Hirtio consulibus necnon Octaviano admodum adolescente qui veteranos patris sui ad se converterat et evocaverat. Ita Marcus Antonius ad Mutinam victus est ac sese in Galliam Narbonensem cum reliquiis exercitus recepit. Senatus ea occasione triumphum Decimo Bruto decrevit.

D. Brutus hostem fugientem persecutus est , sed postquam Aemilius Lepidus et Marcus Antonius exercitus in unum coniunxerunt, Octavianus quoque senatorias partes reliquit et cum eis societatem iniit, cui secundus triumviratus nomen fuit. Tum Brutus a militibus desertus fugere conatus est sed sicarii Antonii eum apud hospitem quemdam latitantem invenerunt ac trucidaverunt.

[recensere] Fontes

  • Caesar libro tertio de Bello Gallico capitibus 11 et 14, necnon libro septimo capite 9.
    • libro primo de Bello Civili capitibus 36 et 56-58, necnon libro secundo capit. 1-16 et 22.
  • Cicero, Philippicae II-XIV, passim.
    • libro primo Epistularum ad Brutum, ep. 10.
    • libro undecimo Epistularum ad familiares non tantum litterae ad D. Brutum missae sed etiam ab ipso rescriptae continentur.
  • Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum capite 15.
  • Suetonius, Vita Divi Iuli, capitulis 81 et 83.
    • Vita Divi Augusti, capitulo 10.
  • Titus Livius, Periochae 118-120.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitibus 56, 58, 60-64.
Linguis aliis


aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -