Linguae Libycae
E Vicipaedia
Linguae Libycae vel Mazicanae | ||
---|---|---|
IPA: | [ tamazixt ] | |
Taxinomia: | Series linguarum cognatarum e familia Afrasiatica | |
Locutores: | fere 13 000 000 | |
Sigla: | 1 , 2 ber, 3 | |
Status publicus | ||
Officialis | — | |
Privata | Africa septentrionalis; praecipue Marocum, Algeria | |
Scriptura: | Punica, Latina | |
Procuratio: | — | |
|
||
|
Linguae Libycae (sive Barbaricae, sive Mazicanae) sunt linguae fere aboriginales Africae septentrionalis; familiae Afrasiaticae pertinent. Grammatici aliqui eas ut linguam unam concipiunt. Pleriqui locutores linguarum Libycarum Algeriam Marocumque habitant; nonnulli et in Provincia Africa (Tunisia), Libya, Aegypto, Mauretania, Malio Nigerque inveniri possunt. Etsi numerus eorum numquam recte investigatus sit, haud dubie locutores horum idiomatum inter quindecies centena milia et viginties centena milia (15-20,000,000) calculari possunt. Lingua Numida antiqua lingua Libyca fuit.
Libycae linguae olim cunctam Africam septentrionalem occupabant a Nilo flumine usque ad Oceanum Atlanticum, fortasse etiam Insulas Fortunatas quae nunc Canariae Insulae appellantur. Hodie occupant regiones plurimas et cunctas solitudines Saharae, sed linguae aliae, maxime Arabica lingua se imposuerunt apud incolas Africae Septentrionalis. Primum Arabes septimo saeculo p. Ch. n. Africam ingredierunt, secum ferentes religionem novam Mahometi. In principio lingua eorum urbes tantum occupavit, cum rustici incolae suam linguam non mutavissent. Sed a saeculo undecimo p. Ch. n. novae turbae gentium arabicarum (Banu Hilal idest "Lunae filii") Africam invaserunt, rusticum arabicum idioma in agros quoque conferentes.
[recensere] Nexus externi
[recensere] Bibliographia
- Fatima Sadiqi, Grammaire du berbère. Lutetiae: Harmattan, 1997. ISBN 2-7384-5919-6