Lingua Hurrica
E Vicipaedia
Lingua Hurrica | ||
---|---|---|
Taxinomia: | fortasse lingua Caucasica septentrio-orientalis | |
Status: | lingua exstincta | |
Sigla: | 1 —, 2 —, 3 xhu | |
Usus | ||
Aevum: | millennium II a.C.n. | |
Situs: | regnum Mitanni Syriae | |
Scriptura: | cuneiformis | |
|
Lingua Hurrica ante 3–4 milia annorum illis in regionibus dicebatur quae hodie ad Turciam, Syriam, Curdistaniam (Iraquiam septentrionalem) pertinent. Tunc ibi regna Hetthaeorum et Mitannorum erant. Multae tabellae Hattusae, Mari, Tutulli, Babylone, Ugariti alibique inventae sunt, quibus tabellis insculpta sunt litterae, divinationes, obsecrationes, poemata epica. Etiam Amarnae epistula est inventa quam Tusratta rex Mitannorum ad pharaonem Amenhotep III. scripserat.
Lingua Hurrica signis cuneiformibus Assyrico ductu scripta est. Nominibus duo numeri et tredecim casus sunt: absolutivus, ergativus, genetivus, dativus, locativus, allativus, ablativus, instrumentalis, causativus, comitativus, associativus, aequativus (II genera), “e-casus” (qui dicitur). Genera nominum non dinoscuntur, sed est articulus.
Verba formis agglutinantur. Quoniam lingua Hurrica lingua ergativa sit, verba transitiva atque intransitiva arte dinoscuntur. Verba transitiva etiam genus antipassivum formant.
Sunt praeterea infinitivum ac tria participia, postpositiones, coniunctiones, particula enclitica, pauca tantum adverbia.
Numeri ab uno ad decem sunt: šuki (1), šuri (2), kike (3), tumni (4), nariya (5), šeše (6), šinti (7), kiri (8), tamri (9), ēmani (10).
Lingua Hurrica linguae Urartaeae cognata esse constat. Sunt etiam docti qui putent eas linguas cum linguis caucasicis septentrio-orientalibus (Dagestanis, Tsetseniae eqs.) esse cognatas.