Iohannes Raginualdus Reuel Tolkien
E Vicipaedia
Iohannes Raginualdus[1] Reuel Tolkien (Anglice: John Ronald Reuel Tolkien) natus 3 Ianuarii 1892 Anthopegae in Africa Meridionali, vita defunctus die 2 Septembris 1973, glottologus et scriptor Anglicus.
Scholam Grammaticalem Regis Eduardi Birminghamensem, et Universitatem Oxoniensem; "lectoris" de lingua Anglica in Universitate Ledesiensi a 1920 usque ad 1925, dein professoris Linguae Anglosaxonicae in Universitate Oxoniensi a 1925 usque ad 1945, et Linguae et Litterarum Anglicarum a 1945 usque ad 1959. Erat lexicographus insignis, et linguarum Anglosaxonicae et Nordicae Antiquae peritissimus. Ardens Catholicus erat, quem fidem dixit vim habere in scripturis suis.
Index |
[recensere] Linguae Tolkienis
Tolkien, linguas fabulosas excogitare diligens, multas linguas faciebat, quorum illustrissimae sunt Quenya et Sindarin. Quenya conati Tolkienis esse formissimus lingua sunt. Quenya morphologus Finniae habet. Sindarin vocalis saepe mutat, valdeque arduus igitur lingua est.
[recensere] Nonnuli libri et fabulae scripti
- Hobbit (Anglice: The Hobbit)
- Dominus Anulorum (Ang.: The Lord of the Rings)
- Silmarillion (Ang.: The Silmarillion)
- Folium a Nauco pictum (Ang.: Leaf by Niggle)
- Aegidius Agricola de Hammo (Ang.: Farmer Giles of Ham)
[recensere] Nexus Externi
- Estne Tolkien Latine Reddendus?
- Dominus Anulorum [1]
- De Domino Anulorum
- Tolkien Gateway: J.R.R Tolkien et opera
- Latin Hobbit (exordii brevis locus a Iohanne C. Franklin in Latinum conversus)
[recensere] Fontes
- ↑ Зонова, Станислава Викторовна (Ian. 2007). “Псевдонимы Дж. Р. Р. Толкина.” Палантир 52: 36. (PDF, Ruthenice)
- 2002, Sigridis Albert "De Iohanne Ronaldo Tolkien eiusque opere", Vocis Latinae Tom. 38 Fasc. 148, pp. 204-216.