Ioannes I (dux Moscoviae)
E Vicipaedia
Ioannes I Bursa, ipso vulgo Ivan I Kalita (Russice: Иван I Калита; mortuus 31 Martii 1340), dux Moscoviae ab anno 1325, magnus dux Volodimiriae ab anno 1328; filius Danielis, ducis Moscoviae.
Ioannes monarcha crudus, dolosus, prudens et perseverans in adeptione destinorum suorum fuit. Auxilium Ordae Aureae (pro qua tributum ab populo colligebat) utens, incrementum potestatis Moscoviae maxime contribuit. Inimicos suos mulcavit. Vis eius expansa est in nonnulas terras Rutheniae euroborealis: in Tueriam, Pscoviam, Novogardiam, etc. Duci Ioanni "Kalita", i.e. "Bursa", cognomen adhaeret, quia ille pecuniam multam collegit, quam pro emptione terrarum aliorum ducatuum utebatur. Tempore regiminis monarchae illius Moscua, caput ducatus eius, facta est sedes metropolitae "totius Rutheniae". Quod eventum magni valoris fuit, magnae ideologicae et politicae potestatis ecclesiae Orthodoxae causa. Activitatis Ioannis Bursae gratia, structa sunt initia vis Moscoviae in politica et oeconomica.
Antecessor: Georgius |
Dux Moscoviae 1325–1340 |
Successor: Simeon Superbus |
Antecessor: Alexander Tueriensis |
Magnus dux Volodimiriae 1328–1340 |
Successor: Simeon Superbus |