- Exsultet iam angelica turba caelorum
- exsultent divina mysteria
- et pro tanti regis victoria
- tuba insonet salutaris
- Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus
- et, aeterni regis splendore illustrata
- totius orbis se sentiat amisisse caliginem.
- Laetetur et mater Ecclesia
- tanti luminis adornata fulgoribus:
- et magnis populorum vocibus haec aula resultet.
- (Quapropter astantes vos, fratres carissimi,
- ad tam miram huius sancti luminis claritatem,
- una mecum, quaeso,
- Dei omnipotentis misericordiam invocate.
- Ut, qui me non meis meritis
- intra Levitarum numerum dignatus est aggregare
- luminis sui claritatem infundens
- cerei huius laudem implere perficiat.)
- (V: Dominus vobiscum.
- A: Et cum spiritu tuo.)
- V: Sursum corda.
- A: Habemus ad Dominum.
- V: Gratias agamus Domino Deo nostro.
- A: Dignum et iustum est.
- Vere dignum et iustum est,
- invisibilem Deum Patrem omnipotentem
- Filiumque eius unigenitum,
- Dominum nostrum Iesum Christum,
- toto cordis ac mentis affectu
- et vocis ministerio personare.
- Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit
- et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit.
- Haec sunt enim festa paschalia,
- in quibus vere ille Agnus occiditur,
- cuius sanguine postes fidelium consecrantur.
- Haec nox est,
- in qua primum patres nostros, filios Israel,
- eductos de Aegypto,
- Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti.
- Haec igitur nox est,
- quae peccatorum tenebras
- columnae illuminatione purgavit.
- Haec nox est,
- quae hodie per universum mundum in Christum credentes
- a vitiis saeculi, et caligine peccatorum segregatos,
- reddit gratiae,
- sociat sanctitati.
- Haec nox est,
- in qua, destructis vinculis mortis,
- Christus ab inferis victor ascendit.
- Nihil enim nobis nasci profuit,
- nisi redimi profuisset.
- O mira circa nos tuae pietatis dignatio!
- O inaestimabilis dilectio caritatis:
- ut servum redimeres, Filium tradidisti!
- O certe necessarium Adae peccatum,
- quod Christi morte deletum est!
- O felix culpa,
- quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!
- O vere beata nox,
- quae sola meruit scire tempus et horam,
- in qua Christus ab inferis resurrexit!
- Haec nox est, de qua scriptum est:
- Et nox sicut dies illuminabitur:
- et nox illuminatio mea in deliciis meis.
- Huius igitur sanctificatio noctis
- fugat scelera,
- culpas lavat:
- et reddit innocentiam lapsis,
- et maestis laetitiam.
- Fugat odia,
- concordiam parat,
- et curvat imperia.
- In huius igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater,
- laudis huius sacrificium vespertinum,
- quod tibi in haec cerei oblatione sollemni,
- per ministrorum manus
- de operibus apum, sacrosancta reddit ecclesia.
- Sed iam columnae huius praeconia novimus,
- quam in honorem Dei rutilans ignis accendit.
- Qui, licet sit divisus in partes,
- mutuati tamen luminis detrimenta non novit.
- Alitur enim liquantibus ceris,
- quas in substantiam pretiosae huius lampadis
- apis mater eduxit.
- O vere beata nox,
- in qua terrenis caelestia,
- humanis divina iunguntur!
- Oramus ergo te, Domine,
- ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus,
- ad noctis huius caliginem destruendam,
- indeficiens perseveret.
- Et in odorem suavitatis acceptus,
- supernis luminaribus misceatur.
- Flammas eius lucifer matutinus inveniat:
- Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum:
- Christus Filius tuus,
- qui regressus ab inferis,
- humano generi serenus illuxit,
- et vivit et regnat in saecula saeculorum.
- Amen
- (secundum missale Ecclesiae Catholicae)
|